De Republica, Cicero, Marcus Tullius, creator; Mueller, C. F. W. (Carl Friedrich Wilhelm), 1830-1903, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Tum Laelius: Nunc fit illud Catonis certius, nec
temporis unius nec hominis esse constitutionem rei
publicae; perspicuum est enim, quanta in singulos reges rerum bonarum et utilium fiat accessio. Sed sequitur is, qui mihi videtur ex omnibus in re publica
vidisse plurimum. Ita est, inquit Scipio. Nam post
eum Servius Tullius primus iniussu populi
regnavisse traditur, quem ferunt ex serva Tarquiniense
natum, cum esset ex quodam regis cliente conceptus.
Qui cum famulorum in numero educatus ad epulas
regis adsisteret, non latuit scintilla ingenii, quae iam
tum elucebat in puero; sic erat in omni vel officio
vel sermone sollers. Itaque Tarquinius, qui admodum
parvos tum haberet liberos, sic Servium diligebat, ut
is eius vulgo haberetur filius, atque eum summo
studio omnibus iis artibus, quas ipse didicerat, ad exquisitissimam consuetudinem Graecorum erudiit.
Sed
cum Tarquinius insidiis Anci filiorum interisset Serviusque, ut ante dixi, regnare coepisset non iussu, sed
voluntate atque concessu civium, quod, cum Tarquinius ex vulnere aeger fuisse et vivere falso
diceretur, ille regio ornatu ius dixisset obaeratosque
pecunia sua liberavisset multaque comitate usus iussu
Tarquinii se ius dicere probavisset, non commisit se
patribus, sed Tarquinio sepulto populum de se ipse
consuluit iussusque regnare legem de imperio suo
p.319
curiatam tulit. Et primum Etruscorum iniurias bello
est ultus; ex quo cum ma ...
22
... duodeviginti censu maximo. Deinde
equitum magno numero ex omni populi summa separato relicuum populum distribuit in quinque classis
senioresque a iunioribus divisit easque ita disparavit,
ut suffragia non in multitudinis, sed in locupletium
potestate essent, curavitque, quod semper in re publica tenendum est, ne plurimum valeant plurimi.
Quae discriptio si esset ignota vobis, explicaretur a me; nunc rationem videtis esse talem, ut
†equitum centuriae cum sex suffragiis et prima classis
addita centuria, quae ad summum usum urbis fabris
tignariis est data, lxxxviiii centurias habeat; quibus ex centum quattuor centuriis (tot enim reliquae
sunt) octo solae si accesserunt, confecta est vis populi
universa, relicuaque multo maior multitudo sex et
nonaginta centuriarum neque excluderetur suffragiis, ne superbum esset, nec valeret nimis, ne esset
periculosum.
In quo etiam verbis ac nominibus ipsis
fuit diligens; qui cum locupletis assiduos appellasset
ab asse dando, eos, qui aut non plus mille quingentos
aeris aut omnino nihil in suum censum praeter caput
attulissent, proletarios nominavit, ut ex iis quasi
proles, id est quasi progenies civitatis, expectari videretur. Illarum autem sex et nonaginta
centuriarum in una centuria tum quidem plures censebantur quam paene in prima classe tota. Ita nec
prohibebatur quisquam iure suffragii, et is valebat in
suffragio plurimum, cuius plurimum intererat esse in
optimo statu civitatem. Quin etiam accensis velatis,
liticinibus, cornicinibus, proletariis ...
...
23
Non. p. 342M
"Statu esse optimo constitutam rem publicam, quae ex tribus generibus illis,
p.320
regali et optumati et populari, confusa modice nec
puniendo inritet animum inmanem ac ferum.
"