De Republica, Cicero, Marcus Tullius, creator; Mueller, C. F. W. (Carl Friedrich Wilhelm), 1830-1903, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Videtisne igitur, ut de rege dominus extiterit uniusque vitio genus rei publicae ex bono in deterrumum
conversum sit? Hic est enim dominus populi, quem
Graeci tyrannum vocant; nam regem illum
volunt esse, qui consulit ut parens populo
p.322
conservatque eos, quibus est praepositus, quam optima in condicione vivendi, sane bonum, ut dixi, rei publicae genus, sed tamen inclinatum et quasi pronum ad perniciosissimum statum. Simul atque enim se inflexit
hic rex in dominatum iniustiorem, fit continuo tyrannus, quo neque taetrius neque foedius nec dis hominibusque invisius animal ullum cogitari potest;
qui quamquam figura est hominis, morum tamen inmanitate vastissimas vincit beluas. Quis enim hunc
hominem rite dixerit, qui sibi cum suis civibus, qui
denique cum omni hominum genere nullam iuris communionem, nullam humanitatis societatem velit? Sed
erit hoc de genere nobis alius aptior dicendi locus,
cum res ipsa admonuerit, ut in eos dicamus,
qui etiam liberata iam civitate dominationes adpetiverunt.
27
Habetis igitur primum ortum tyranni; nam hoc
nomen Graeci regis iniusti esse voluerunt; nostri quidem omnes reges vocitaverunt, qui soli in populos
perpetuam potestatem haberent. Itaque et Spurius
Cassius et M. Manlius et Spurius Maelius regnum occupare voluisse dicti sunt, et modo Tib. Gracchus
...
28
...LycurgusγέρονταςLacedaemone appellavit, nimis is quidem paucos, xxviii, quos penes
summam consilii voluit esse, cum imperii summam
rex teneret; ex quo nostri idem illud secuti atque interpretati, quos senes ille appellavit, nominaverunt
senatum, ut iam Romulum patribus lectis fecisse
diximus; tamen excellit atque eminet vis, potestas
nomenque regium. Inperti etiam populo potestatis
aliquid, ut et Lycurgus et Romulus; non satiaris eum libertate, sed incenderis cupiditate libertatis, cum tantum modo potestatem gustandi feceris;
ille quidem semper inpendebit timor, ne rex, quod
plerumque evenit, exsistat iniustus. Est igitur fragilis
p.323
ea fortuna populi, quae posita est in unius, ut dixi
antea, vel voluntate vel moribus.
29
Quare prima sit haec forma et species et origo
tyranni inventa nobis in ea re publica, quam
auspicato Romulus condiderit, non in illa, quam, ut
perscripsit Plato, sibi ipse Socrates tripertito illo in
sermone depinxerit, ut, quem ad modum Tarquinius,
non novam potestatem nactus, sed, quam habebat,
usus iniuste totum genus hoc regiae civitatis everterit; sit huic oppositus alter, bonus et sapiens et peritus utilitatis dignitatisque civilis quasi
tutor et procurator rei publicae; sic enim appelletur,
quicumque erit rector et gubernator civitatis. Quem
virum facite ut agnoscatis; is est enim, qui consilio
et opera civitatem tueri potest. Quod quoniam nomen
minus est adhuc tritum sermone nostro saepiusque
genus eius hominis erit in reliqua nobis oratione
tractandum
...
30