De Republica, Cicero, Marcus Tullius, creator; Mueller, C. F. W. (Carl Friedrich Wilhelm), 1830-1903, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
... dici possint, cur illa sit res publica resque populi, quae sunt dicta de regno. Et multo etiam
magis, inquit Mummius; nam in regem potius cadit
domini similitudo, quod est unus; plures vero boni in
qua re publica rerum potientur, nihil poterit esse illa
p.351
beatius. Sed tamen vel regnum malo quam liberum
populum; id enim tibi restat genus vitiosissumae rei
publicae tertium.
35
Hic Scipio: Adgnosco, inquit, tuum morem istum,
Spuri, aversum a ratione populi; et quamquam
potest id lenius ferri, quam tu soles ferre, tamen adsentior nullum esse de tribus his generibus, quod sit
probandum minus. Illud tamen non adsentior tibi,
praestare regi optimates; si enim sapientia est, quae
gubernet rem publicam, quid tandem interest, haec in
unone sit an in pluribus? Sed errore quodam fallimur ita disputando; cum enim optumates appellantur,
nihil potest videri praestabilius; quid enim
optumo melius cogitari potest? cum autem regis est
facta mentio, occurrit animis rex etiam iniustus. Nos
autem de iniusto rege nihil loquimur nunc, cum de
ipsa regali re publica quaerimus. Quare cogitato Romulum aut Pompilium aut Tullium regem, fortasse
non tam illius te rei publicae paenitebit.
"[*]M. Quam
igitur relinquis populari rei publicae laudem? [*]S. Tum
ille: Quid? tibi tandem, Spuri, Rhodiorum, apud quos
nuper fuimus una, nullane videtur esse res
publica? [*]M. Mihi vero videtur, et minime quidem
vituperanda. [*]S. Recte dicis; sed, si meministi, omnes
erant iidem tum de plebe, tum senatores vicissitudinesque habebant, quibus mensibus populari munere fungerentur, quibus senatorio; utrobique autem conventicium accipiebant, et in theatro et in curia res capitalis et reliquas omnis iudicabant iidem; tantum poterat tantique erat, quanti multitudo, senatus
...
"
p.352
...