De Republica, Cicero, Marcus Tullius, creator; Mueller, C. F. W. (Carl Friedrich Wilhelm), 1830-1903, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
... Asia Ti. Gracchus, perseveravit in civibus, sociorum nominisque Latini iura neglexit ac foedera. Quae si consuetudo ac licentia manare coeperit
latius imperiumque nostrum ad vim a iure traduxerit,
ut, qui adhuc voluntate nobis oboediunt, terrore teneantur, etsi nobis, qui id aetatis sumus, evigilatum
fere est, tamen de posteris nostris et de illa immortalitate rei publicae sollicitor, quae poterat esse perpetua, si patriis viveretur institutis et moribus.
p.349
30
Quae cum dixisset Laelius, etsi omnes, qui aderant,
significabant ab eo se esse admodum delectatos, tamen
praeter ceteros Scipio quasi quodam gaudio elatus:
Multas tu quidem, inquit, Laeli, saepe causas ita defendisti, ut ego non modo tecum Servium Galbam,
collegam nostrum, quem tu, quoad vixit, omnibus anteponebas, verum ne Atticorum quidem oratorum quemquam aut suavitate
... .
31
...reportare. Ergo illam rem populi, id
est rem publicam, quis diceret tum, cum crudelitate
unius oppressi essent universi, neque esset unum vinculum iuris nec consensus ac societas coetus, quod
est populus? Atque hoc idem Syracusis. Urbs illa
praeclara, quam ait Timaeus Graecarum maxumam,
omnium autem esse pulcherrimam, arx visenda, portus usque in sinus oppidi et ad urbis crepidines infusi, viae latae, porticus, templa, muri nihilo
magis efficiebant, Dionysio tenente ut esset illa res
publica; nihil enim populi et unius erat populus ipse.
Ergo ubi tyrannus est, ibi non vitiosam, ut heri dicebam, sed, ut nunc ratio cogit, dicendum est plane
nullam esse rem publicam.
32
Praeclare quidem dicis, Laelius; etenim video iam,
quo pergat oratio. [*]S. Vides igitur ne illam quidem,
quae tota sit in factionis potestate, posse vere dici
rem publicam. [*]L. Sic plane iudico. [*]S. Et rectissime quidem iudicas; quae enim fuit tum Atheniensium res, cum post magnum illud Peloponnesiacum
bellum triginta viri illi urbi iniustissime praefuerunt?
p.350
num aut vetus gloria civitatis aut species praeclara
oppidi aut theatrum, gymnasia, porticus aut propylaea
nobilia aut arx aut admiranda opera Phidiae aut Piraeus ille magnificus rem publicam efficiebat? Minime
vero, Laelius, quoniam quidem populi res non
erat. [*]S. Quid? cum decemviri Romae sine provocatione fuerunt tertio illo anno, cum vindicias amisisset
ipsa libertas? [*]L. Populi nulla res erat, immo vero
id populus egit, ut rem suam recuperaret.
33
[*]S. Venio nunc ad tertium genus illud, in quo esse
videbuntur fortasse angustiae. Cum per populum agi
dicuntur et esse in populi potestate omnia, cum, de
quocumque volt, supplicium sumit multitudo, cum
agunt, rapiunt, tenent, dissipant, quae volunt,
potesne tum, Laeli, negare rem esse illam publicam?
cum populi sint omnia, quoniam quidem populi esse
rem volumus rem publicam. Tum Laelius: Ac nullam
quidem citius negaverim esse rem publicam, quam
istam, quae tota ....... p.pu......... ni.s.ls..
..... mo.....obis non placuit Syracusis fuisse rem
publicam neque Agrigenti neque Athenis, cum essent
tyranni, nec hic, cum decemviri; nec video,
qui magis in multitudinis dominatu rei publicae nomen appareat, quia primum mihi populus non est, ut
tu optime definisti, Scipio, nisi qui consensu iuris
continetur, sed est tam tyrannus iste conventus, quam
si esset unus, hoc etiam taetrior, quia nihil ista, quae
populi speciem et nomen imitatur, immanius belua
est. Nec vero convenit, cum furiosorum bona legibus
in adgnatorum potestate sint, quod eorum iam ...
34