De Republica, Cicero, Marcus Tullius, creator; Mueller, C. F. W. (Carl Friedrich Wilhelm), 1830-1903, editor
Non. 498M "Noster autem populus sociis defendendis terrarum iam omnium potitus est.
p.346
"
24
August. C.D. 19.21 "Cur igitur deus homini, animus imperat corpori, ratio libidini ceterisque vitiosis animi partibus? "
25
August. c. Iul. 4.12.61 "An non cernimus optimo cuique dominatum ab ipsa natura cum summa utilitate infirmorum datum? Cur igitur deus homini, animus imperat corpori, ratio libidini iracundiaeque et ceteris vitiosis eiusdem animi partibus?" August. c. Iul. 4.12.61 "Sed et imperandi et serviendi sunt dissimilitudines cognoscendae. Nam ut animus corpori dicitur imperare, dicitur etiam libidini, sed corpori ut rex civibus suis aut parens liberis, libidini autem ut servis dominus, quod eam coercet et frangit, sic regum, sic imperatorum, sic magistratuum, sic patrum, sic populorum imperia civibus sociisque praesunt ut corporibus animus, domini autem servos ita fatigant, ut optima pars animi, id est sapientia, eiusdem animi vitiosas imbecillasque partes, ut libidines, ut iracundias, ut perturbationes ceteras. " August. C.D. 14.23 "ut filiis imperari corporis membris propter oboediendi facilitatem, vitiosas vero animi partes ut servos asperiore imperio coerceri? " Non. 109M "Est enim genus iniustae servitutis, cum ii sunt alterius, qui sui possunt esse; cum autem ii famulantur ...
p.347
"
27
Prisc. GL 2.399K "in quibus adsentior sollicitam et periculosam iustitiam non esse sapientis. "
28
Lactant. Div. Inst. 5.18.4 "Vult plane virtus honorem, nec est virtutis ulla alia merces... . Quam tamen illa accipit facile, exigit non acerbe... . Huic tu viro quas divitias obicies? quae imperia? quae regna? qui ista putat humana, sua bona divina iudicat... . Sed si aut ingrati universi aut
p.348
invidi multi aut inimici potentes suis virtutem praemiis spoliant, ne illa se multis solaciis oblectat maximeque suo decore se ipsa sustentat. " August. C.D. 22.4 "Quorum non corpora sunt in caelum elata; neque enim natura pateretur, ut id, quod esset e terra, nisi in terra maneret. " Non. 125M "Numquam viri fortissimi fortitudinis, inpigritatis, patientiae ... " Non. 132M "Pyrrhi videlicet largitas Fabricio aut Samnitium copiae Curio defuerunt. " Non. 522M,68M "Cuius etiam focum Cato ille noster, cum venerat ad se in Sabinos, ut ex ipso audiebamus, visere solebat, apud quem sedens ille Samnitium, quondam hostium, tum iam clientium suorum, dona repudiaverat. "
29