De Republica, Cicero, Marcus Tullius, creator; Mueller, C. F. W. (Carl Friedrich Wilhelm), 1830-1903, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Gel. N.A. 1.22.8
"Non gravarer, Laeli, nisi et hos velle
putarem et ipse cuperem te quoque aliquam partem
huius nostri sermonis attingere, praesertim cum heri
p.344
ipse dixeris te nobis etiam superfuturum. Verum id
quidem fieri non potest; ne desis, omnes te rogamus.
"
Non. 323M, 324M
"sed iuventuti nostrae minime audiendus; quippe, si ita sensit, ut loquitur, est homo impurus; sin aliter, quod malo, oratio
est tamen immanis.
"
22
Lactant. Div. Inst. 6.8.6
"Est quidem
vera lex recta ratio naturae congruens, diffusa in
omnes, constans, sempiterna, quae vocet ad officium
iubendo, vetando a fraude deterreat; quae tamen neque probos frustra iubet aut vetat nec improbos iubendo aut vetando movet. Huic legi nec obrogari fas
est neque derogari ex hac aliquid licet neque tota
abrogari potest, nec vero aut per senatum aut per
populum solvi hac lege possumus, neque est quaerendus explanator aut interpres eius alius, nec erit alia
lex Romae, alia Athenis, alia nunc, alia posthac, sed
et omnes gentes et omni tempore una lex et sempiterna et immutabilis continebit, unusque erit communis quasi magister et imperator omnium deus, ille
legis huius inventor, disceptator, lator; cui qui non
parebit, ipse se fugiet ac naturam hominis aspernatus hoc ipso luet maximas poenas, etiamsi cetera
supplicia, quae putantur, effugerit.
"
23
August. C.D. 22.6
"nullum bellum suscipi a civitate optima
nisi aut pro fide aut pro salute."
"Sed his poenis quas etiam stultissimi sentiunt, egestate, exilio, vinculis, verberibus,
elabuntur saepe privati oblata mortis celeritate, civitatibus autem mors ipsa poena est, quae videtur a
poena singulos vindicare; debet enim constituta sic
p.345
esse civitas, ut aeterna sit. Itaque nullus interitus
est rei publicae naturalis ut hominis, in quo mors
non modo necessaria est, verum etiam optanda persaepe. Civitas autem cum tollitur, deletur, extinguitur, simile est quodam modo, ut parva magnis conferamus, ac si omnis hic mundus intereat et concidat.
"
Isid. Orig. 18.1.2sq.
"Illa iniusta bella sunt, quae sunt
sine causa suscepta. Nam extra ulciscendi aut propulsandorum hostium causam bellum geri iustum
nullum potest."
Isid. Orig. 18.1.2sq.
"Nullum bellum iustum habetur nisi denuntiatum, nisi indictum, nisi repetitis rebus.
"