De Republica, Cicero, Marcus Tullius, creator; Mueller, C. F. W. (Carl Friedrich Wilhelm), 1830-1903, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
... fuisse sapientiam, tamen hoc in ratione
utriusque generis interfuit, quod illi verbis et artibus
aluerunt naturae principia, hi autem institutis et
p.334
legibus. Pluris vero haec tulit una civitas, si minus sapientis, quoniam id nomen illi tam restricte tenent,
at certe summa laude dignos, quoniam sapientium
praecepta et inventa coluerunt. Atque etiam, quot
et sunt laudandae civitates et fuerunt, quoniam
id est in rerum natura longe maximi consilii, constituere eam rem publicam, quae possit esse diuturna,
si singulos numeremus in singulas, quanta iam reperiatur virorum excellentium multitudo! Quodsi aut
Italiae Latium aut eiusdem Sabinam aut Volscam
gentem, si Samnium, si Etruriam, si magnam illam
Graeciam conlustrare animo voluerimus, si deinde Assyrios, si Persas, si Poenos, si haec ...
5
... cati. Et Philus: Praeclaram vero causam ad me defertis, cum me improbitatis patrocinium
suscipere voltis. Atqui id tibi, inquit Laelius, verendum est, si ea dixeris, quae contra iustitiam dici solent, ne sic etiam sentire videare, cum et ipse sis
quasi unicum exemplum antiquae probitatis et fidei
neque sit ignota consuetudo tua contrarias in partis
disserendi, quod ita facillume verum inveniri putes.
Et Philus: Heia vero, inquit, geram morem
vobis et me oblinam sciens; quod quoniam, qui aurum
quaerunt, non putant sibi recusandum, nos, cum iustitiam quaeramus, rem multo omni auro cariorem, nullam profecto molestiam fugere debemus. Atque utinam, quem ad modum oratione sum usurus aliena,
sic mihi ore uti liceret alieno! Nunc ea dicenda sunt
L. Furio Philo, quae Carneades, Graecus homo et
consuetus, quod commodum esset, verbis ...
...
Non. 263M
"ut Carneadi respondeatis, qui saepe optimas causas ingenii calumnia ludificari solet.
p.335
p.336
"
7
Non. 373M
"Iustitia foras
spectat et proiecta tota est atque eminet.
"
Non. 299M
"Quae virtus praeter
ceteras totam se ad alienas porrigit utilitatis atque
explicat."
8
... et reperiret et tueretur, alter autem de
ipsa iustitia quattuor implevit sane grandis libros. Nam
ab Chrysippo nihil magnum nec magnificum desideravi,
qui suo quodam more loquitur, ut omnia verborum
momentis, non rerum ponderibus examinet. Illorum
fuit heroum eam virtutem, quae est una, si modo est,
maxime munifica et liberalis, et quae omnis magis
quam sepse diligit, aliis nata potius quam
sibi, excitare iacentem et in illo divino solio non longe
a sapientia conlocare.