De Republica, Cicero, Marcus Tullius, creator; Mueller, C. F. W. (Carl Friedrich Wilhelm), 1830-1903, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Libri III de Re Publica Fragmenta Incertae Sedis
Non. 301M
"Est
igitur quiddam turbulentum in hominibus singulis,
quod vel exultat voluptate vel molestia frangitur.
"
Non. 364M
"Sed ut ipsi †seu animum periclitentur sum vident, quid
se putent esse facturos.
"
Non. 431M
"Poeni primi mercaturis et mercibus suis avaritiam et
magnificentiam et inexplebiles cupiditates omnium rerum inportaverunt in Graeciam."
Sch. Iuvenal. Sat. 10.362
"Sardanapallus ille vitiis multo
quam nomine ipso deformior.
"
Prisc. GL 2.255K
"nisi si
quis Athonem pro monumento vult funditus efficere.
Quis enim est Athos aut Olympus tantus?
p.353
"