De Republica, Cicero, Marcus Tullius, creator; Mueller, C. F. W. (Carl Friedrich Wilhelm), 1830-1903, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Liber Quartus
1
Non. 500M
"Atque ipsa mens ea,
quae futura videt, praeterita meminit.
"
Lactant. Div. Inst. 5.11.2
"Etenim, si nemo est
p.354
quin emori malit quam converti in aliquam figuram
bestiae, quamvis hominis mentem sit habiturus, quanto
est miserius in hominis figura animo esse efferato!
Mihi quidem tanto videtur, quanto praestabilior est
animus corpore.
"
August. c. Iul. 5.12.59
"se non putare idem esse
arietis et P. Africani bonum.
"
Non. 234M
"eademque obiectu suo
umbram noctemque efficiat cum ad numerum dierum
aptam, tum ad laborum quietem.
"
Non. 343M
"Cumque autumno
terra se ad concipiendas fruges patefecerit, hieme ad
†concipiendas relaxarit, aestiva maturitate alia mitigaverit, alia torruerit.
"
Non. 159M
"cum adhibent in
pecuda pastores. "
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
2
... gratiam. Quam commode ordines discripti, aetates, classes, equitatus, in quo suffragia
sunt etiam senatus, nimis multis iam stulte hanc
utilitatem tolli cupientibus, qui novam largitionem
quaerunt aliquo plebei scito reddendorum equorum.
3
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Considerate nunc, cetera quam sint provisa sapienter ad illam civium beate et honeste vivendi societatem; ea est enim prima causa coeundi, et id
hominibus effici ex re publica debet partim institutis,
alia legibus. Principio disciplinam puerilem ingenuis,
de qua Graeci multum frustra laborarunt, et in qua
una Polybius noster hospes nostrorum institutorum
neglegentiam accusat, nullam certam aut destinatam
legibus aut publice expositam aut unam omnium esse
voluerunt. Nam ...
3(fr1)
Serv. A. 5.546
"ad militiam euntibus
dari solitos esse custodes, a quibus primo anno regantur.
p.355
"
3(fr2)
Non. 20M
"non modo ut Spartae, rapere ubi pueri et clepere discunt.
"
3(fr3)
Serv. A. 10.325
"opprobrio fuisse adulescentibus, si
amatores non haberent.
"
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
4
... nudari puberem. Ita sunt alte repetita
quasi fundamenta quaedam verecundiae. Iuventutis
vero exercitatio quam absurda in gymnasiis! quam
levis epheborum illa militia! quam contrectationes et
amores soluti et liberi! mitto apud Eleos et Thebanos, apud quos in amore ingenuorum libido etiam
permissam habet et solutam licentiam; Lacedaemonii
ipsi, cum omnia concedunt in amore iuvenum
praeter stuprum, tenui sane muro dissaepiunt id, quod
excipiunt; conplexus enim concubitusque permittunt
palliis interiectis. Hic Laelius: Praeclare intellego,
Scipio, te in iis Graeciae disciplinis, quas reprendis,
cum populis nobilissimis malle quam cum tuo Platone
luctari, quem ne attingis quidem, praesertim cum ...
p.356
5
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Non. 362M
"et noster Plato
magis etiam quam Lycurgus, omnia qui prorsus iubet
esse communia, ne quis civis propriam aut suam rem
ullam queat dicere.
"
Non. 308M
"Ego vero eodem,
quo ille Homerum redimitum coronis et delibutum
unguentis emittit ex ea urbe, quam sibi ipse fingit.
"
6
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Non. 24M
"Censoris iudicium
nihil fere damnato nisi ruborem offert. Itaque, ut
omnis ea iudicatio versatur tantum modo in nomine,
animadversio illa ignominia dicta est.
"
Non. 423M
"Horum †in severitatem
dicitur inhorruisse primum civitas.
"
Non. 499M
"Nec vero mulieribus praefectus praeponatur, qui apud Graecos creari
solet, sed sit censor, qui viros doceat moderari uxoribus.
"
Non. 5M
"Ita magnam habet
vim disciplina verecundiae; carent temeto omnes mulieres.
"
Non. 306M
"Atque etiam si
qua erat famosa, ei cognati osculum non ferebant.
"
Non. 23M
"Itaque a petendo
petulantia, a procando, id est poscendo, procacitas
nominata est.
"
7
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Non. 24M
"Nolo enim eundem
populum imperatorem et portitorem esse terrarum.
Optimum autem et in privatis familiis et in re publica vectigal duco esse parsimoniam.
Fides enim nomen ipsum mihi
videtur habere, cum fit, quod dicitur.
"
Non. 194M
"In cive excelso atque
p.357
homine nobili blanditiam, adsentationem, ambitionem
†meam esse levitatis.
"
8
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Non. 430Msq.
"Admiror, nec rerum solum, sed verborum etiam elegantiam. Si iurgant, inquit. Benivolorum concertatio, non lis inimicorum, iurgium dicitur... . Iurgare igitur
lex putat inter se vicinos, non litigare.
"
Non. 174M
"eosdem terminos
hominum curae atque vitae, sic pontificio iure sanctitudo sepulturae.
"
Non. 293M
"quod insepultos
reliquissent eos, quos e mari propter vim tempestatis
excipere non potuissent, innocentes necaverint.
"
Non. 519M
"nec in hac dissensione suscepi populi causam, sed bonorum.
"
Prisc. GL 3.76K
"Non enim facile valenti
populo resistitur, si aut nihil iuris impertias aut parum.
"
Non. 469M
"Cui quidem utinam
vere fideliter †abundiente auguraverim.
"
9
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
August. C.D. 2.14ext.
"Ad quos cum accessit clamor et adprobatio populi quasi magni cuiusdam et sapientis
magistri, quas illi obducunt tenebras, quos invehunt
metus, quas inflammant cupiditates!
p.358
"
p.359
10
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
August. C.D. 2.13
"Cum artem
ludicram scaenamque totam in probro ducerent, genus
id hominum non modo honore civium reliquorum carere, sed etiam tribu moveri notatione censoria voluerunt.
"
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
August. C.D. 2.9
"Numquam comoediae, nisi consuetudo
vitae pateretur, probare sua theatris flagitia potuissent.
... quem illa non adtigit vel potius quem
non vexavit? cui pepercit? Esto, populares homines
inprobos, in re publica seditiosos, Cleonem, Cleophontem, Hyperbolum laesit. Patiamur, etsi eius
modi cives a censore melius est quam a poeta notari;
sed Periclen, cum iam suae civitati maxima auctoritate plurimos annos domi et belli praefuisset, violari
versibus, et eos agi in scaena non plus decuit, quam
si Plautus noster voluisset aut Naevius Publio
et Gnaeo Scipioni aut Caecilius Marco Catoni male
dicere...
"
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
"Nostrae contra duo
decim tabulae cum perpaucas res capite sanxissent,
in his hanc quoque sanciendam putaverunt, si quis
occentavisset sive carmen condidisset, quod infamiam
faceret flagitiumve alteri. Praeclare; iudiciis enim
magistratuum, disceptationibus legitimis propositam
vitam, non poetarum ingeniis, habere debemus nec
probrum audire nisi ea lege, ut respondere liceat et
iudicio defendere.
... veteribus displicuisse
Romanis vel laudari quemquam in scaena vivum hominem vel vituperari.
"
11
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
August. C.D. 2.11
""
Aeschines Atheniensis, vir
eloquentissimus, cum adulescens tragoedias actitavisset,
rem publicam capessivit, et Aristodemum, tragicum
item actorem, maximis de rebus pacis et belli legatum ad Philippum Athenienses saepe miserunt.
p.360
p.361