De Republica, Cicero, Marcus Tullius, creator; Mueller, C. F. W. (Carl Friedrich Wilhelm), 1830-1903, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Liber Quintus
1
August. C.D. 2.21,Non. 417M
""
Ennius
quem quidem ille versum vel brevitate vel veritate tamquam ex oraculo mihi quodam esse effatus videtur. Nam neque viri, nisi ita morata civitas fuisset, neque mores, nisi hi viri praefuissent, aut fundare aut tam diu tenere potuissent tantam et tam fuse lateque imperantem rem publicam. Itaque ante nostram memoriam et mos ipse patrius praestantes viros adhibebat, et veterem morem ac maiorum instituta retinebant excellentes viri.Moribus antiquis res stat Romana virisque,
2(fr)
Nostra vero aetas
cum rem publicam sicut picturam accepisset egregiam,
sed iam evanescentem vetustate, non modo eam coloribus eisdem, quibus fuerat, renovare neglexit, sed
[*]August. C.D. 2.21, Non. 417M
ne id quidem curavit, ut formam saltem eius et extrema tamquam liniamenta servaret. Quid enim manet ex antiquis moribus, quibus ille dixit rem stare
Romanam? quos ita oblivione obsoletos videmus, ut
non modo non colantur, sed iam ignorentur. Nam de
viris quid dicam? Mores enim ipsi interierunt virorum penuria, cuius tanti mali non modo reddenda
ratio nobis, sed etiam tamquam reis capitis quodam
modo dicenda causa est. Nostris enim vitiis, non casu
aliquo, rem publicam verbo retinemus, re ipsa vero
iam pridem amisimus.
2
nihil esse tam regale quam explanationem
aequitatis, in qua iuris erat interpretatio, quod ius p.362
privati petere solebant a regibus, ob easque causas
agri arvi et arbusti et pascui lati atque uberes definiebantur, qui essent regii qui colerenturque sine
regum opera et labore, ut eos nulla privati negotii
cura a populorum rebus abduceret. Nec vero quisquam privatus erat disceptator aut arbiter litis, sed
omnia conficiebantur iudiciis regiis. Et mihi
quidem videtur Numa noster maxime tenuisse hunc
morem veterem Graeciae regum. Nam ceteri, etsi hoc
quoque munere fungebantur, magnam tamen partem
bella gesserunt et eorum iura coluerunt; illa autem
diuturna pax Numae mater huic urbi iuris et religionis fuit, qui legum etiam scriptor fuisset, quas scitis
extare, quod quidem huius civis proprium, de quo
agimus...
3
Non. 497M
""
sed tamen ut bono
patri familias colendi, aedificandi, ratiocinandi quidam
usus opus est.
...radicum seminumque cognoscere num
te offendet? [*]M. Nihil, si modo opus extabit. [*]S. Num
id studium censes esse vilici? [*]M. Minime; quippe
cum agri culturam saepissime opera deficiat. [*]S. Ergo,
ut vilicus naturam agri novit, dispensator litteras scit,
uterque autem se a scientiae delectatione ad efficiendi
utilitatem refert, sic noster hic rector studuerit sane
iuri et legibus cognoscendis, fontis quidem earum utique perspexerit, sed se responsitando et lectitando et scriptitando ne impediat, ut quasi dispensare
rem publicam et in ea quodam modo vilicare possit,
summi iuris peritissimus, sine quo iustus esse nemo
potest, civilis non inperitus, sed ita, ut astrorum gubernator, physicorum medicus; uterque enim illis ad
artem suam utitur, sed se a suo munere non inpedit.
Illud autem videbit hic vir ...
4
...civitatibus, in quibus expetunt laudem
optumi et decus, ignominiam fugiunt ac dedecus. Nec
vero tam metu poenaque terrentur, quae est
p.363
constituta legibus, quam verecundia, quam natura homini
dedit quasi quendam vituperationis non iniustae timorem. Hanc ille rector rerum publicarum auxit opinionibus perfecitque institutis et disciplinis, ut pudor
civis non minus a delictis arceret quam metus. Atque
haec quidem ad laudem pertinent, quae dici
latius uberiusque potuerunt.
5
Ad vitam autem usumque vivendi ea discripta ratio
est iustis nuptiis, legitimis liberis, sanctis penatium
deorum Larumque familiarium sedibus, ut omnes et
communibus commodis et suis uterentur, nec bene
vivi sine bona re publica posset nec esse quicquam
civitate bene constituta beatius. Quocirca permirum
mihi videri solet, quae sit tanta doc...
6
Cic. Att. 8.11.1
"Ut enim
gubernatori cursus secundus, medico salus, imperatori
victoria, sic huic moderatori rei publicae beata civium
vita proposita est, ut opibus firma, copiis locuples,
gloria ampla, virtute honesta sit; huius enim operis
maximi inter homines atque optimi illum esse perfectorem volo.
"
August. epist. 104.7
"Et ubi est, quod et vestrae litterae illum laudant
patriae rectorem, qui populi utilitati magis consulat
quam voluntati?
"
7
August. C.D. 5.13
"alendum esse
gloria ... maiores suos multa
mira atque praeclara gloriae cupiditate fecisse.
"
P.Pictav. Bibl. Lugd. 22.824
"principem civitatis gloria esse alendum, et tam diu stare
p.364
rem publicam, quam diu ab omnibus honor principi
exhiberetur.
"
Non. 233M
"Tum virtute, labore,
industria tueretur summi viri indolem, nisi nimis
animose ferox natura illum nescio quo ...
"
Non. 201M
"quae virtus fortitudo
vocatur, in qua est magnitudo animi, mortis dolorisque magna contemptio.
"
8
Non. 337M
"Marcellus ut acer et
pugnax, Maximus ut consideratus et lentus.
"
Char. GL 1.139K
"orbi terrarum comprehensos ...
"
Non. 37M
"quod molestiis senectutis suae vestras familias impertire posset.
"
9
Gel. N.A. 12.2.6sq.
"ut Menelao Laconi
quaedam fuit suaviloquens iucunditas ...
breviloquentiam in dicendo colat.
"
Amm. Marc. 30.4.10
"Cumque nihil tam incorruptum esse debeat in re publica quam suffragium, quam sententia, non intellego,
cur, qui ea pecunia corruperit, poena dignus sit, qui
eloquentia, laudem etiam ferat. Mihi quidem hoc plus
p.365
mali facere videtur, qui oratione, quam qui pretio
iudicem corrumpit, quod pecunia corrumpere pudentem nemo potest, dicendo potest.
"
Non. 521M
"Quae cum Scipio
dixisset, admodum probans Mummius; erat enim odio
†quorum rhetorum inbutus ...
"
p.366
C. anon. Verg. G. I, 2.348 Bandin.
"tum in optimam segetem praeclara essent sparsa semina."