De Republica, Cicero, Marcus Tullius, creator; Mueller, C. F. W. (Carl Friedrich Wilhelm), 1830-1903, editor
Ad vitam autem usumque vivendi ea discripta ratio est iustis nuptiis, legitimis liberis, sanctis penatium deorum Larumque familiarium sedibus, ut omnes et communibus commodis et suis uterentur, nec bene vivi sine bona re publica posset nec esse quicquam civitate bene constituta beatius. Quocirca permirum mihi videri solet, quae sit tanta doc...
6
Cic. Att. 8.11.1 "Ut enim gubernatori cursus secundus, medico salus, imperatori victoria, sic huic moderatori rei publicae beata civium vita proposita est, ut opibus firma, copiis locuples, gloria ampla, virtute honesta sit; huius enim operis maximi inter homines atque optimi illum esse perfectorem volo. " August. epist. 104.7 "Et ubi est, quod et vestrae litterae illum laudant patriae rectorem, qui populi utilitati magis consulat quam voluntati? "
7
August. C.D. 5.13 "alendum esse gloria ... maiores suos multa mira atque praeclara gloriae cupiditate fecisse. " P.Pictav. Bibl. Lugd. 22.824 "principem civitatis gloria esse alendum, et tam diu stare
p.364
rem publicam, quam diu ab omnibus honor principi exhiberetur. " Non. 233M "Tum virtute, labore, industria tueretur summi viri indolem, nisi nimis animose ferox natura illum nescio quo ... " Non. 201M "quae virtus fortitudo vocatur, in qua est magnitudo animi, mortis dolorisque magna contemptio. "
8
Non. 337M "Marcellus ut acer et pugnax, Maximus ut consideratus et lentus. " Char. GL 1.139K "orbi terrarum comprehensos ... " Non. 37M "quod molestiis senectutis suae vestras familias impertire posset. "
9
Gel. N.A. 12.2.6sq. "ut Menelao Laconi quaedam fuit suaviloquens iucunditas ... breviloquentiam in dicendo colat. " Amm. Marc. 30.4.10 "Cumque nihil tam incorruptum esse debeat in re publica quam suffragium, quam sententia, non intellego, cur, qui ea pecunia corruperit, poena dignus sit, qui eloquentia, laudem etiam ferat. Mihi quidem hoc plus
p.365
mali facere videtur, qui oratione, quam qui pretio iudicem corrumpit, quod pecunia corrumpere pudentem nemo potest, dicendo potest. " Non. 521M "Quae cum Scipio dixisset, admodum probans Mummius; erat enim odio †quorum rhetorum inbutus ... "
p.366
C. anon. Verg. G. I, 2.348 Bandin. "tum in optimam segetem praeclara essent sparsa semina."