De Republica, Cicero, Marcus Tullius, creator; Mueller, C. F. W. (Carl Friedrich Wilhelm), 1830-1903, editor
6
Non. 42M "Totam igitur expectas prudentiam huius rectoris, quae ipsum nomen hoc nacta est ex providendo." Non. 256M "Quam ob rem se comparet hic civis ita necesse est, ut sit contra haec, quae statum civitatis permovent, semper armatus. " Non. 25M, Serv. A. 1.149 "Eaque dissensio civium, quod seorsum eunt alii ad alios, seditio dicitur. " Non. 519M "Et vero in dissensione civili, cum boni plus quam multi valent, expendendos civis, non numerandos puto. "
p.367
Non. 424M "Graves enim dominae cogitationum lubidines infinita quaedam cogunt atque imperant, quae quia nec expleri nec satiari ullo modo possunt, ad omne facinus inpellunt eos, quos inlecebris suis incenderunt. " Non. 492M "qui contuderit eius vim et ecfrenatam illam ferociam. "
2
Gel. N.A. 7.16.11,Non. 290M "Quod quidem eo fuit maius, quia, cum causa pari collegae essent, non modo invidia pari non erant, sed etiam Claudii invidiam Gracchi caritas deprecabatur. " Non. 409M "Qui †numero optumatum et principum optulit is vocibus et gravitatis suae liquit illum tristem et plenum dignitatis sonum. " Non. 501M "ut, quem ad modum scribit ille, cotidiano in forum mille hominum cum palliis conchylio tinctis descenderent. " Non. 517M "in his, ut meministis, concursu levissimae multitudinis et aere congesto funus desubito esset ornatum. " Non. 512M,Prisc. GL 3.70K "Firmiter enim maiores nostri stabilita matrimonia esse voluerunt. " Non. 398M "Oratio Laelii, quam omnes habemus in manibus, quam simpuvia pontificum dis immortalibus grata sint Samiaeque, ut is scribit, capudines. "
3
Eulog. somn. Scip. 401Or. "... qui rogo impositus revixisset multaque de inferis secreta narrasset ... haec, quae de animae immortalitate dicerentur caeloque, non
p.368
somniantium philosophorum esse commenta nec fabulas incredibiles, quas Epicurei derident, sed prudentium coniecturas. "
4
August. C.D. 22.28 "ut eum lusisse potius quam †quod id verum esse adfirmet dicere voluisse. "
p.369
p.370
8
Macr. Sat. 1.4.2sq. "Sed quamquam sapientibus conscientia ipsa factorum egregiorum amplissimum virtutis est praemium, tamen illa divina virtus non statuas plumbo inhaerentes nec triumphos arescentibus laureis, sed stabiliora quaedam et viridiora praemiorum genera desiderat. Quae tandem ista sunt, inquit Laelius? Tum Scipio: Patimini me, quoniam tertium diem iam feriati sumus ... "
9