De Republica, Cicero, Marcus Tullius, creator; Mueller, C. F. W. (Carl Friedrich Wilhelm), 1830-1903, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
qui nec pauciores et certe meliores fuerunt viri, praesertim cum apud eos ipsos, a quibus audiri nomen
nostrum potest, nemo unius anni memoriam consequi
possit. Homines enim populariter annum tantum modo
solis, id est unius astri, reditu metiuntur; cum autem
ad idem, unde semel profecta sunt, cuncta astra
redierint eandemque totius caeli discriptionem longis
intervallis rettulerint, tum ille vere vertens annus
appellari potest; in quo vix dicere audeo quam multa
hominum saecula teneantur. Namque ut olim deficere
sol hominibus exstinguique visus est, cum Romuli animus haec ipsa in templa penetravit, quandoque ab
eadem parte sol eodemque tempore iterum defecerit,
tum signis omnibus ad principium stellisque revocatis
expletum annum habeto; cuius quidem anni nondum
vicesimam partem scito esse conversam.
23
Quocirca si reditum in hunc locum desperaveris,
in quo omnia sunt magnis et praestantibus viris,
quanti tandem est ista hominum gloria, quae pertinere vix ad unius anni partem exiguam potest? Igitur
alte spectare si voles atque hanc sedem et aeternam
domum contueri, neque te sermonibus vulgi dedideris
nec in praemiis humanis spem posueris rerum tuarum; suis te oportet inlecebris ipsa virtus trahat ad
verum decus, quid de te alii loquantur, ipsi videant,
sed loquentur tamen. Sermo autem omnis ille et angustiis cingitur iis regionum, quas vides, nec umquam
de ullo perennis fuit et obruitur hominum interitu et
oblivione posteritatis extinguitur.
p.377
8
24
Quae cum dixisset, Ego vero, inquam, Africane,
siquidem bene meritis de patria quasi limes ad caeli
aditum patet, quamquam a pueritia vestigiis ingressus
patris et tuis decori vestro non defui, nunc tamen
tanto praemio exposito enitar multo vigilantius. Et
ille: Tu vero enitere et sic habeto, non esse te mortalem, sed corpus hoc; nec enim tu is es, quem forma
ista declarat, sed mens cuiusque is est quisque, non
ea figura, quae digito demonstrari potest. Deum te
igitur scito esse, siquidem est deus, qui viget, qui
sentit, qui meminit, qui providet, qui tam regit et
moderatur et movet id corpus, cui praepositus est,
quam hunc mundum ille princeps deus; et ut mundum ex quadam parte mortalem ipse deus aeternus,
sic fragile corpus animus sempiternus movet.
25
Nam quod semper movetur, aeternum est; quod
autem motum adfert alicui, quodque ipsum agitatur
aliunde, quando finem habet motus, vivendi finem habeat necesse est. Solum igitur, quod sese movet,
quia numquam deseritur a se, numquam ne moveri
quidem desinit; quin etiam ceteris, quae moventur,
hic fons, hoc principium est movendi. Principii autem
nulla est origo; nam ex principio oriuntur omnia,
ipsum autem nulla ex re alia nasci potest; nec enim
esset id principium, quod gigneretur aliunde; quodsi
numquam oritur, ne occidit quidem umquam. Nam
principium exstinctum nec ipsum ab alio renascetur
nec ex se aliud creabit, siquidem necesse est a principio
oriri omnia. Ita fit, ut motus principium ex eo sit,
quod ipsum a se movetur; id autem nec nasci potest
nec mori; vel concidat omne caelum omnisque natura
et consistat necesse est nec vim ullam nanciscatur,
qua a primo inpulsa moveatur.
9
26
Cum pateat igitur aeternum id esse, quod a se
ipso moveatur, quis est, qui hanc naturam animis esse
tributam neget? Inanimum est enim omne, quod pulsu
agitatur externo; quod autem est animal, id motu
p.378
cietur interiore et suo; nam haec est propria natura
animi atque vis; quae si est una ex omnibus, quae
sese moveat, neque nata certe est et aeterna est.