Academica, Academicorum reliquiae cum Lucullo. (Book 1. Books 2 and 3 are currently pending editing of the digital edition.) Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
hic in omnibus fere sermonibus, qui ab is qui illum audierunt perscripti varie copioseque[*]que om. πχ sunt, ita disputat ut nihil affirmet ipse refellat alios, nihil se scire dicat nisi id ipsum, eoque praestare ceteris,[*]pr. se μ; praestarem π 1 (ceteris in ras.) quod illi quae nesciant scire se putent,[*]putent Δν -ant Γ ipse se nihil scire id unum sciat, ob eamque rem se[*]se rem Γ arbitrari ab Apolline omnium sapientissimum esse dictum, quod haec esset una hominis[*]omnis Δ. cf. Plato apol. 23 A Lact. ira 1, 6 s. epit. 35, 5 sapientia, non arbitrari sese[*]se γφ scire quod nesciat. quae cum diceret constanter et in ea sententia permaneret, omnis eius oratio tantum[*]tantum Dav. ad Lact. epit. 37 tam ΓΔ tamen vel tum ς in virtute laudanda et in hominibus[*]hom. omnibus Δ o. h. ς ad virtutis studium cohortandis consumebatur, ut e Socraticorum libris maximeque Platonis intellegi potest.