Academica, Academicorum reliquiae cum Lucullo. (Book 1. Books 2 and 3 are currently pending editing of the digital edition.) Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Platonis autem auctoritate, qui varius et multiplex et copiosus fuit, una et consentiens duobus vocabulis philosophiae forma instituta[*]constituta Γ est Academicorum et Peripateticorum, qui rebus congruentes nominibus differebant. nam cum Speusippum sororis filium Plato philosophiae quasi heredem reliquisset, duo[*]duos π 2 π 1 π 2 ργ 2 φ c autem praestantissimo[*]praestatnissimos μν studio atque doctrina, Xenocratem Calchedonium et Aristotelem Stagiritem, qui erant cum Aristotele Peripatetici dicti sunt, quia disputabant inambulantes in Lycio, illi
p.8
autem, quia[*]quia ΓΠ qui ων Platonis instituto in Academia, quod est alterum gymnasium, coetus erant et sermones habere soliti, e loci vocabulo nomen habuerunt. sed utrique Platonis ubertate completi certam quandam disciplinae formulam composuerunt et eam quidem plenam ac refertam, illam autem Socraticam dubitanter[*]dubitanter Bai. [*]-tantem Γ [*]-tationem Δ (tionem in ras. π) de omnibus rebus et nulla affirmatione adhibita consuetudinem[*]consuetudine μν; adh. cons. in. ras. π disserendi reliquerunt. ita facta est,[*]est disserendi Δ (diss. in ras. π) quod minime Socrates probabat, ars quaedam philosophiae et rerum ordo et descriptio disciplinae.