Academica, Academicorum reliquiae cum Lucullo. (Book 1. Books 2 and 3 are currently pending editing of the digital edition.) Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Quae quidem erat primo duobus ut dixi nominibus una; nihil enim inter Peripateticos et illam veterem Academiam differebat. abundantia quadam ingenii praestabat, ut mihi quidem[*]mihi uid. quidem ΤΔ transposuit μ c (q. in ras. π) videtur, Aristoteles, sed idem fons erat utrisque et eadem rerum expetendarum fugiendarumque[*]fugiendarumque om. π partitio.
5
Sed quid ago' inquit "aut sumne sanus qui haec vos doceo? nam etsi non sus Minervam[*]sus sum ν 1 γ 1 φ (Minerua γ 1) sum sus π 1? ut aiunt, tamen inepte quisquis Minervam docet."
Tum Atticus "Tu vero" inquit "perge Varro; valde enim amo nostra atque nostros, meque ista delectant cum Latine dicuntur et isto modo."
"Quid me" inquam "putas, qui philosophiam iam professus[*]prof. iam Γ sim[*]sim Δν sum Γ populo nostro me[*]me om. Δ exhibiturum."