Academica, Academicorum reliquiae cum Lucullo. (Book 1. Books 2 and 3 are currently pending editing of the digital edition.) Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
[*]VA. "Pergamus igitur" inquit,[*]inquit om. Γχ 'quoniam placet. Fuit ergo iam accepta a Platone philosophandi ratio[*]rat. phil. π 1 triplex, una de vita et moribus, altera de natura et rebus occultis, tertia de disserendo et quid verum[*]uerum et Δ quid falsum quid rectum in oratione pravumve[*]prauumue accedit ς quid consentiens[*]consentiens sit Goer. quid repugnet[*]repugnat ς -ans ς -ans esset Mue. iudicando.
p.9
Ac primum[*]primam Δ illam partem bene vivendi a natura petebant eique parendum esse dicebant, neque ulla alia in re nisi in natura quaerendum esse illud summum[*]summum illud πσμν bonum quo omnia referrentur,[*]referrentur ΔΓ [*]-ere- Γ constituebantque extremum esse rerum expetendarum et finem bonorum adeptum esse omnia e natura[*]omn. e nat. Om. Γ et animo[*]anima Γ et corpore et vita. corporis autem alia ponebant esse in toto alia in partibus, valetudinem vires pulchritudinem in toto, in partibus autem sensus integros et praestantiam aliquam partium singularum, ut in pedibus celeritatem, vim in manibus, claritatem in voce, in lingua etiam explanatam vocum impressionem;