Academica, Academicorum reliquiae cum Lucullo. (Book 1. Books 2 and 3 are currently pending editing of the digital edition.) Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
animi autem quae essent ad comprehendendam ingeniis[*]ingenii Γ del. Man. virtutem idonea, eaque ab his in naturam et mores dividebantur. naturae celeritatem ad discendum et memoriam dabant, quorum utrumque mentis esset proprium et ingenii; morum autem putabant studia esse et quasi consuetudinem, quam partim assiduitate exercitationis[*]exerc. ass. Δ partim ratione formabant, in quibus erat ipsa philosophia;[*]phil. ipsa Δ in qua quod inchoatum est neque absolutum [*]add.χperfectumalii progressio quaedam ad virtutem appellatur, quod autem absolutum, id est virtus, quasi[*]abs., virtus, id est q. Chr. perfectio naturae omniumque rerum quas in animis ponunt una res optima.