Academica, Academicorum reliquiae cum Lucullo. (Book 1. Books 2 and 3 are currently pending editing of the digital edition.) Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
ergo haec animorum; vitae autem (id enim erat tertium) adiuncta esse dicebant quae ad virtutis usum valerent. Iam[*]nam Goer. virtus in[*]in1 et 2 om. Δ animi bonis et in corporis cernitur et[*]et om. Δ in quibusdam quae non tam naturae quam beatae vitae adiuncta sunt. hominem enim[*]enim om. Δ autem Mue. esse censebant quasi partem quandam[*]esse post quandam σμν civitatis et universi generis humani, eumque esse coniunctum cum hominibus humana[*]hum. communi IFGronovius observ. 3, 6 quadam societate. ac de summo quidem
p.10
atque naturali bono sic agunt; cetera autem pertinere ad id putant aut adaugendum aut ad tenendum,[*]aut ad agendum Δν [*]om.ς [*]tuendum ς ut divitias ut opes ut gloriam ut gratiam. Ita tripertita ab his inducitur ratio bonorum,