Academica, Academicorum reliquiae cum Lucullo. (Book 1. Books 2 and 3 are currently pending editing of the digital edition.) Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
6
atque haec illa sunt tria genera quae putant plerique Peripateticos dicere. id quidem non falso; est enim haec partitio illorum; illud imprudenter, si alios esse Academicos qui tum[*]tum Asc. dum ΓΔ appellarentur alios Peripateticos arbitrantur. communis haec ratio, et utrisque hic bonorum finis videbatur,[*]videbatur Asc. uideatur ΓΔ uidetur γφ adipisci quae essent prima in[*]prima in Γχ in prima Δ in del. Dav. natura quaeque ipsa per sese expetenda aut omnia aut maxima; ea sunt autem maxima, quae in ipso animo atque in ipsa virtute versantur. itaque omnis illa antiqua[*]illa ant. Δν 1 φ 2 ant. illa Γ om. ν philosophia sensit in una virtute esse positam beatam vitam, nec tamen beatissimam nisi adiungerentur etiam[*]etiam Γπ et ω corporis et cetera quae supra dicta sunt ad virtutis usum idonea.