Academica, Academicorum reliquiae cum Lucullo. (Book 1. Books 2 and 3 are currently pending editing of the digital edition.) Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Ex hac descriptione[*]discr. mue. agendi quoque aliquid in vita et officii ipsius initium reperiebatur, quod erat in conservatione sui et in appetitione [*]add. Pl. earum rerum quas natura praescriberet. hinc gignebatur fuga desidiae voluptatumque contemptio, ex quo laborum dolorumque susceptio multorum magnorumque [*]add.ω; anet magn.? recti honestique causa et earum rerum quae erant congruentes cum praescriptione[*]descriptione Δ naturae; unde et amicitia exsistebat et iustitia atque aequitas, eaeque et voluptatibus et multis vitae commodis anteponebantur. Haec quidem fuit apud eos morum institutio et eius partis[*]partis Wa. artis ΓΔ quam primam posui forma atque descriptio.