Academica, Academicorum reliquiae cum Lucullo. (Book 1. Books 2 and 3 are currently pending editing of the digital edition.) Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
De[*]cf. Lact. inst. 7,3,1 natura autem (id enim sequebatur) ita dicebant[*]docebant Γ ut eam dividerent in res duas, ut altera esset
p.11
efficiens, altera autem quasi huic se praebens, eaque[*]ea qua Man. ex qua Turn. ex eaque Mue. ea nominativus efficeretur[*]efficerentur Γρ 1 aliquid. in eo quod efficeret vim esse censebant, in eo autem quod efficeretur tantum modo[*]tantum modo om. Δ materiam quandam; in utroque tamen utrumque: neque enim materiam ipsam cohaerere potuisse si nulla vi contineretur, neque vim sine aliqua materia; nihil est enim quod non alicubi esse cogatur. sed quod ex utroque, id iam corpus et quasi qualitatem quandam nominabant—dabitis[*]habitis Γ enim profecto ut in rebus inusitatis, quod Graeci ipsi faciunt a quibus haec iam diu tractantur, utamur verbis interdum inauditis.'