Academica, Academicorum reliquiae cum Lucullo. (Book 1. Books 2 and 3 are currently pending editing of the digital edition.) Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
7
"Nos vero" inquit Atticus; "quin etiam Graecis licebit utare cum voles, si te Latina forte deficient." [*]VA. "Bene sane facis; sed enitar ut[*]ut in π 1 Latine loquar, nisi in huiusce[*]eiusce Γχ modi verbis ut philosophiam aut rhetoricam aut physicam aut dialecticam appellem, quibus ut aliis multis consuetudo iam utitur pro Latinis. qualitates[*]s cf. Mart. Cap. 5, 510 igitur appellavi quas ποιότητας Graeci vocant, quod ipsum apud Graecos non est vulgi verbum sed philosophorum, atque id in multis; dialecticorum vero verba nulla sunt publica, suis utuntur. et id quidem commune omnium fere est artium;[*]s. cf. fin. 3, 3 nat. deor. 1, 44 frg. inc. K 10 Hier. in Gal. 3, 26 aut enim nova sunt rerum novarum facienda nomina aut ex aliis transferenda. quod si Graeci faciunt qui in his rebus tot iam saecla versantur, quanto id nobis magis[*]m. n. Δ n. maius π p σμν concedendum est, qui haec nunc primum tractare conamur."