Academica, Academicorum reliquiae cum Lucullo. (Book 1. Books 2 and 3 are currently pending editing of the digital edition.) Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Sed subiectam putant[*]putant χ -at Δ -abant Γ omnibus sine ulla specie atque carentem omni illa qualitate (faciamus enim tractando usitatius hoc verbum et tritius) materiam quandam, ex qua omnia expressa atque effecta[*]efficat Turn. sint, quae tota omnia accipere possit[*]possit χ -sunt Γ -sint Δν omnibusque modis mutari[*]mutari ς? Dav. -re ΓΔ atque ex omni parte eoque[*]eque Γ eamque Chr. etiam interire, non in nihilum sed in suas partes, quae infinite secari ac dividi possint, cum sit nihil omnino in rerum natura minimum quod dividi nequeat. quae autem moveantur omnia intervallis moveri, quae intervalla item infinite dividi possint.