Academica, Academicorum reliquiae cum Lucullo. (Book 1. Books 2 and 3 are currently pending editing of the digital edition.) Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
et cum ita moveatur illa vis quam qualitatem esse diximus, et cum sic ultro citroque[*]introque π in utroque ω versetur, et materiam ipsam totam[*]totam ipsam Γ penitus commutari putant et illa effici quae appellant qualia; e quibus in[*]in del. Dav. omni natura cohaerente[*]cohaerente Γπ m χ cohercente Δ et continuata cum omnibus suis partibus unum[*]unum om. Δ effectum esse mundum, extra quem nulla pars materiae[*]mat. par Γ sit nullumque corpus. Partis autem esse mundi omnia quae insint in eo, quae natura sentiente teneantur, in qua
p.13
ratio perfecta insit, quae sit eadem sempiterna (nihil enim valentius esse a quo intereat);