Academica, Academicorum reliquiae cum Lucullo. (Book 1. Books 2 and 3 are currently pending editing of the digital edition.) Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
quam vim animum esse dicunt mundi, eandemque esse[*]esse2 om. Γ mentem sapientiamque perfectam, quem deum appellant, omniumque rerum quae sunt[*]sint Mue. ei subiectae quasi prudentiam[*]providentiam Lb. quandam procurantem caelestia maxime, deinde in terris ea quae pertineant[*]pertinent ρ 1 ωμ ad homines; quam interdum eandem necessitatem appellant, quia nihil aliter possit atque ab ea constitutum sit, interdum [*]interdum π 1, idem et item π m inter ΓΔ seriem causarum Pl. * * * quasi fatalem et immutabilem continuationem ordinis sempiterni, non[*]no num π numquam quidem[*]quidem om. Γ eandem fortunam, quod efficiat multa improvisa et[*]et ς? Lb. haec ΓΔ ac Ha. necopinata nobis propter obscuritatem ignorationemque causarum.[*]fortunam — — quod multa eff. inopinata nobis ... causarum Lact. inst. 3, 29, 3, cf. ibid. 18 (ign. rerum atque caus.)