Academica, Academicorum reliquiae cum Lucullo. (Book 1. Books 2 and 3 are currently pending editing of the digital edition.) Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
8
Tertia deinde philosophiae pars, quae erat in ratione et in disserendo, sic tractabatur ab utrisque. Quamquam oriretur a sensibus tamen non[*]non om. Γ; tamen non in ras. π esse iudicium veritatis in sensibus. mentem volebant rerum esse[*]esse ereum νγφ iudicem, solam censebant idoneam cui crederetur, quia sola cerneret id quod semper esset simplex et unius modi et tale quale esset (hanc illi ἰδέαν appellabant,[*]appellabant Γω -labantur μ 1 -lant πγ iam a Platone ita nominatam, nos recte speciem possumus dicere).