Academica, Academicorum reliquiae cum Lucullo. (Book 1. Books 2 and 3 are currently pending editing of the digital edition.) Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
scientiam autem nusquam esse censebant nisi in animi notionibus[*]notionibus ς? Lb. mot- ΓΔ atque rationibus. qua de causa definitiones rerum probabant et has ad omnia de quibus disceptabatur adhibebant; verborum etiam explicatio[*]explicari Γ probabatur,[*]probatur Γ id est qua de causa quaeque essent[*]esset μ p πχ ita nominata, quam ἐτυμολογίαν appellabant; post argumentis quibusdam[*]quibusdam om. Δ et quasi rerum notis ducibus[*]et rer. not. quasi duc. Dav. utebantur ad probandum[*]ad prob. rursus accedit ς et ad concludendum id quod explanari volebant. in qua[*]in quo Man. denique Mue. tradebatur omnis dialecticae[*]dialectica ω disciplina id est orationis ratione conclusae;[*]conclusa ρω huic quasi ex altera parte oratoria vis dicendi adhibebatur, explicatrix orationis perpetuae ad persuadendum accommodatae.