Academica, Academicorum reliquiae cum Lucullo. (Book 1. Books 2 and 3 are currently pending editing of the digital edition.) Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Haec forma[*]forma om. Δ erat illis prima, a Platone tradita; cuius quas acceperim dissupationes[*]dissupationes Bai. disputat- ΓΔ si vultis exponam.'
"Nos vero volumus" inquam, "ut pro Attico etiam respondeam."
[*]ATT. "Et recte quidem[*]quidem om. Δ " inquit "respondes; praeclare enim explicatur Peripateticorum et Academiae veteris auctoritas."
9
[*]VA. “Aristoteles igitur[*]igitur om. Δ primus species quas paulo ante dixi labefactavit, quas mirifice Plato erat amplexatus,[*]quas ... erat amplexatus pars codicum Non. p. 470 ut in iis quiddam divinum esse diceret. Theophrastus autem, vir et oratione suavis et ita moratus ut prae se probitatem quandam et ingenuitatem ferat,[*]ferret Ern. vehementius etiam fregit quodam modo auctoritatem veteris disciplinae; spoliavit enim virtutem suo decore imbecillamque reddidit, quod negavit in ea sola positum esse beate vivere.