Academica, Academicorum reliquiae cum Lucullo. (Book 1. Books 2 and 3 are currently pending editing of the digital edition.) Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Nam Strato eius auditor quamquam fuit acri ingenio tamen ab ea
p.15
disciplina omnino semovendus est; qui cum maxime necessariam partem philosophiae, quae posita est in virtute et in[*]in om. μγφ moribus, reliquisset totumque se ad investigationem naturae contulisset, in ea ipsa plurimum dissedit a suis. Speusippus autem et Xenocrates, qui primi Platonis rationem auctoritatemque susceperant, et post eos Polemo[*]Polemon Γ et Crates unaque Crantor[*]Cranto π 2 ωγ 2 Cratero γ 1 Crator ΓΔ in Academia congregati diligenter ea[*]eis πχ quae a superioribus acceperant tuebantur.[*]utebantur Δ Iam Polemonem audiverant assidue Zeno et Arcesilas.[*]Archesilaus χ