Academica, Academicorum reliquiae cum Lucullo. (Book 1. Books 2 and 3 are currently pending editing of the digital edition.) Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
sed Zeno, cum Arcesilam[*]Archesilaum π 1 ω anteiret aetate valdeque subtiliter dissereret et peracute moveretur, corrigere conatus est disciplinam. eam quoque si videtur correctionem explicabo, sicut solebat Antiochus.”
"Mihi vero" inquam "videtur, quod vides idem significare Pomponium."
10
[*]VA. 'Zeno igitur nullo modo is erat qui ut Theophrastus nervos[*]neruis π virtutis inciderit,[*]incideret ς Lb. -rent ν sed contra qui omnia quaeque [*]om.ς quaecumque Reid ad beatam vitam pertinerent in una virtute poneret nec quicquam aliud numeraret in bonis idque appellaret honestum quod esset simplex quoddam et solum et unum bonum.