Academica, Academicorum reliquiae cum Lucullo. (Book 1. Books 2 and 3 are currently pending editing of the digital edition.) Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
cetera[*]omissa turpitudo autem etsi nec bona nec mala essent tamen alia secundum naturam dicebat alia naturae esse contraria; his ipsis alia interiecta et media numerabat. quae autem secundum naturam essent ea sumenda et quadam aestimatione dignanda[*]dignando π 1?Γ docebat,[*]dicebat Lb. contraque contraria; neutra autem in mediis relinquebat, in quibus ponebat nihil omnino esse momenti.