Academica, Academicorum reliquiae cum Lucullo. (Book 1. Books 2 and 3 are currently pending editing of the digital edition.) Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
sed quae essent sumenda, ex iis alia pluris esse aestimanda alia minoris. quae pluris ea praeposita appellabat, reiecta autem quae minoris. Atque ut haec non tam rebus quam vocabulis commutaverat,
p.16
sic inter recte factum atque peccatum officium et contra officium media locabat quaedam, recte facta sola in bonis actionibus ponens, prave id est peccata in malis; officia autem conservata[*]conservata Pl. et serv- ΓΔ serv- Lb. praetermissaque media putabat ut dixi.