Academica, Academicorum reliquiae cum Lucullo. (Book 1. Books 2 and 3 are currently pending editing of the digital edition.) Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
cumque superiores non omnem virtutem in ratione esse dicerent[*]diceret πχ sed quasdam virtutes quasi[*]quasi Γ que π 1 om. π 2 ω natura aut more perfectas, hic omnis in ratione ponebat. cumque illi ea genera virtutum[*]cf. p. 9, 26 s. quae supra dixi seiungi posse arbitrarentur, hic nec id ullo modo fieri posse disserebat,[*]hic ... disserebat om. ω nec virtutis usum modo ut superiores sed ipsum habitum per se esse praeclarum, nec tamen virtutem cuiquam adesse quin ea semper uteretur. cumque perturbationem animi illi ex homine non tollerent naturaque et[*]et eum Dav. condolescere et concupiscere et extimescere et efferri laetitia dicerent, sed ea contraherent in angustumque deducerent, hic omnibus his quasi morbis voluit carere sapientem.