Academica, Academicorum reliquiae cum Lucullo. (Book 1. Books 2 and 3 are currently pending editing of the digital edition.) Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Plurima autem[*]autem aut μ 1?ν etiam γφ in illa tertia philosophiae parte mutavit. in qua primum de sensibus ipsis quaedam dixit nova, quos iunctos[*]uinctos πφ inuictos ς esse censuit e quadam quasi impulsione oblata extrinsecus, quam ille φαντασίαν,[*]cf. p. 36, 10 Cael. Aur. acut. 3, 13 (Gell. 19, 1, 15) nos visum appellemus[*]appellemus π 2 -amus ΓΔ licet, et teramus[*]terramus ν -anus ς teneamus Δ hoc quidem verbum,[*]hoc quidem uerbum ς h. u. q. ΓΔ erit enim utendum in reliquo sermone saepius— sed ad haec quae visa sunt et quasi accepta sensibus assensionem[*]ascensionem Γ adiungit animorum, quam esse vult in nobis positam et voluntariam.