Academica, Academicorum reliquiae cum Lucullo. (Book 1. Books 2 and 3 are currently pending editing of the digital edition.) Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
visis non omnibus adiungebat fidem sed is solum quae propriam quandam haberent declarationem earum rerum quae viderentur; id autem visum cum ipsum per se cerneretur, comprehendibile—feretis haec?[*]hoc Dav. ' ATT. "nos vero" inquit;[*]inquam Ald. "quonam[*]quoniam νγ 1 quam π 1; (quo)nam ... sed in ras. π enim alio[*]alio om. Δν modo καταλημπτὸν diceres?" — [*]VA. “sed cum acceptum iam et approbatum[*]probatum Γ esset, comprehensionem appellabat, similem is rebus quae manu prenderentur; ex quo etiam nomen hoc duxerat at,[*]del. Man. ac γφ cum eo verbo antea nemo tali in re[*]in re iure μω usus esset, plurimisque idem novis verbis (nova enim dicebat) usus est. Quod autem erat sensu comprensum id ipsum sensum appellabat, et si ita erat comprensum ut convelli ratione non posset scientiam, sin aliter inscientiam nominabat; ex qua existebat[*]existebat Pl. -erat π -eret ρω extiterat Γ etiam opinio, quae esset imbecilla[*]imb. adsensio Pl. et cum falso incognitoque communis.