Academica, Academicorum reliquiae cum Lucullo. (Book 1. Books 2 and 3 are currently pending editing of the digital edition.) Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
sed inter scientiam et inscientiam comprehensionem illam quam dixi collocabat, eamque neque in rectis neque in pravis[*]paruis Γ numerabat, sed soli credendum
p.18
esse dicebat. E quo sensibus etiam fidem tribuebat, quod ut supra dixi comprehensio facta sensibus et vera esse illi et fidelis videbatur, non quod[*]quod om. Γ, in ras. π omnia quae essent in re comprehenderet, sed quia nihil quod cadere in eam[*]eam nat. Man. n. eam Fab. posset relinqueret, quodque natura quasi normam scientiae et principium sui dedisset unde postea notiones rerum in animis imprimerentur; e quibus non principia solum sed latiores quaedam ad rationem inveniendam viae reperiuntur.[*]aperituntur Man. -rirentur Dav. reperirentur Gr. errorem autem et temeritatem et ignorantiam[*]ignorationem ς et opinationem et suspicionem et uno nomine omnia quae essent aliena firmae et constantis assensionis a virtute sapientiaque removebat.
Atque in his fere commutatio constitit omnis dissensioque Zenonis a superioribus.”