Academica, Academicorum reliquiae cum Lucullo. (Book 1. Books 2 and 3 are currently pending editing of the digital edition.) Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
12
Quae cum dixisset et,[*]del.ς? Man. "Breviter sane minimeque obscure exposita est" inquam "a te Varro et veteris Academiae ratio et Stoicorum. horum[*]horum Goer. uerum ΓΔ esse autem arbitror, ut[*]ut σμ et ν ut ab π 1 ab χ at γ 2 φχ at ab Δ om. γ 1 Antiocho nostro familiari placebat, correctionem veteris Academiae potius quam aliquam novam disciplinam putandam."
Tum[*]tum ς tunc ΓΔ Varro "Tuae[*]duae Δ sunt nunc partes" inquit "qui ab antiquorum ratione[*]ratione nunc Δ desciscis[*]descistis μ p νφ deciscis π 1 desistis γ et ea quae ab Arcesila novata sunt probas, docere[*]doce π 2 π 1 ρω quod et qua de causa discidium[*]dissidium μγφ desidium σν factum sit, ut videamus satisne ista sit iusta defectio."