Academica, Academicorum reliquiae cum Lucullo. (Book 1. Books 2 and 3 are currently pending editing of the digital edition.) Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Tum ego "Cum Zenone" inquam “ut accepimus Arcesilas sibi omne certamen instituit, non pertinacia aut studio vincendi ut quidem mihi[*]quidem mihi Γπ videtur, sed earum
p.19
rerum obscuritate, quae ad confessionem ignorationis adduxerant Socratem et vel ut iam ante[*]et iam ante Dav. ad Lact. epit. 32 et ueluti amantes ΓΔ Socratem Democritum Anaxagoram Empedoclem omnes paene veteres, qui nihil cognosci nihil percipi nihil sciri posse dixerunt, angustos sensus imbecillos[*]inbecilles π 1 σγφ animos brevia curricula vitae et[*]et om. σγφ ut Democritus[*]cf. p. 43, 13 in profundo veritatem esse demersam,[*]demersam γφχ dim- σμνπ m diuersam Δ opinionibus et institutis omnia teneri, nihil veritati[*]ueritate Γ relinqui, deinceps[*]deinceps denique Bentl. densis IACvHeusde 'Cic. φιλοπλάτων' (1836) 236 n. 1 omnia tenebris circumfusa esse dixerunt.[*]cf. Lact. inst. 3, 4, 11. 28, 12 s. 30, 6 Democr. fr. 117 Deiels Emped. fr. 2 D. (Kranz Herm. 47, 29 n. 2)