Academica, Academicorum reliquiae cum Lucullo. (Book 1. Books 2 and 3 are currently pending editing of the digital edition.) Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
itaque Arcesilas negabat esse quicquam quod sciri posset, ne illud quidem ipsum quod Socrates sibi reliquisset, ut nihil scire se sciret;[*]ut ... sciret om. Δν, cf. p. 7, 12 sic omnia latere censebat[*]censebat ς -bant ΓΔ in occulto neque esse quicquam quod cerni aut intellegi posset;[*]possit Δ quibus de causis nihil oportere neque profiteri neque affirmare quemquam[*]quamquam π 1?σμ neque assensione[*]assertione Δ approbare, cohibereque semper et ab omni lapsu continere temeritatem, quae tum[*]tum π 2 ς [*]cum ΓΔ esset insignis cum[*]tum σγ m χ aut falsa aut incognita res approbaretur, neque hoc quicquam esse[*]esse ς esset ΓΔ (in ras. π) turpius quam cognitioni et perceptioni assensionem[*]assertionem Δ assessionem φ approbationemque praecurrere. huic rationi quod erat consentaneum faciebat, ut contra omnium sententias disserens[*]disserens de sua Γ dies iam Δ de sua plerosque[*]plerumque ν pleresque γφ pleros Δ deduceret,[*]deduceret et efficeret Pl. ut cum in eadem re paria contrariis in partibus momenta rationum invenirentur facilius ab utraque parte assensio[*]ascensio μνφ assertio Δ sustineretur.