Academica, Academicorum reliquiae cum Lucullo. (Book 1. Books 2 and 3 are currently pending editing of the digital edition.) Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Hanc Academiam novam appellant, quae mihi vetus videtur, si quidem Platonem ex illa vetere numeramus, cuius in libris nihil affirmatur et in utramque partem multa disseruntur,
p.20
de omnibus quaeritur nihil certi dicitur—sed tamen illa quam exposuisti[*]exposuisti Dur. exposui ΓΔ; an a Cicerone neglegenter scriptum? vetus, haec nova nominetur. quae usque ad Carneadem perducta,[*]producta μν (per in ras. π) qui quartus ab Arcesila fuit, in eadem Arcesilae ratione permansit. Carneades autem nullius philosophiae partis ignarus et, ut cognovi ex is qui illum audierant maximeque ex Epicureo[*]Epicureo μς -ZZZo ΓΔ Zenone, qui cum ab eo plurimum dissentiret unum tamen praeter ceteros mirabatur, incredibili quadam fuit facultate et to[*]fuit īo facultate et do μ 1, īo del. et do ctrina μ 2; et to om. Δν et copia dicendi Chr. ...” quid autem stomachatur[*]stomachetur Sig. Mnesarchus, quid Antipater digladiatur[*]Non. p. 65 (digladiari) [*]digladiatur F1 -etur cett. cum Carneade tot voluminibus? *