Academica, Academicorum reliquiae cum Lucullo. (Book 1. Books 2 and 3 are currently pending editing of the digital edition.) Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Vides autem eadem ipse; didicisti enim non posse nos Amafinii[*]Amafinii χ -fanii ΓΔ aut Rabirii similes esse, qui nulla arte adhibita de rebus ante oculos positis vulgari sermone disputant, nihil definiunt nihil partiuntur nihil apta interrogatione concludunt, nullam denique artem esse nec dicendi nec
p.3
disserendi putant; nos autem praeceptis dialecticorum et oratorum etiam,[*]etiam Γπ et ω quoniam[*]cf. Quint. inst. 2, 20, 9 utramque vim virtutem esse nostri putant, sic parentes ut legibus verbis quoque[*]quamquam Δ novis cogimur uti, quae docti ut dixi a Graecis petere malent,[*]malent ν mallent ΓΔ indocti ne a nobis quidem accipient,[*]accipient Dav. ut[*]-unt ΓΔ frustra omnis suscipiatur labor.[*]add.γmω