Academica, Academicorum reliquiae cum Lucullo. (Book 1. Books 2 and 3 are currently pending editing of the digital edition.) Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Iam vero physica, si Epicurum id est si Democritum probarem, possem[*]possum χ scribere ita plane ut Amafinius.[*]Amafinius ς -fanius ΓΔ quid est enim magnum, cum causas rerum efficientium sustuleris, de corpusculorum (ita enim appellat atomos) concursione fortuita loqui? nostra tu physica[*]physicam Δ nosti; quae cum[*]cum om. ω contineantur ex effectione et ex materia ea quam fingit et format effectio, adhibenda etiam[*]etaim Γ enim Δ geometria est; quam[*]quam Γ quoniam Δ quibusnam quisquam enuntiare verbis aut quem ad intellegendum poterit adducere? Haec ipsa de vita et moribus et de expetendis fugiendisque rebus illi simpliciter, pecudis enim et[*]illi enim simpl. pec. et Δ hominis idem bonum esse censent; apud nostros autem[*]autem Lb. non ignoras quae sit et quanta subtilitas.