Academica, Academicorum reliquiae cum Lucullo. (Book 1. Books 2 and 3 are currently pending editing of the digital edition.) Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
sed meos amicos in quibus est studium in Graeciam mitto id est[*]id est om. γ ad Graecos ire iubeo,[*]id ... iubeo del. Lb. ut ex [a][*]ex [a] Ha. ca a ΓΔ fontibus potius hauriant quam[*]haur. riu. quam (hoc in ras.) sectentur π rivulos consectentur. quae autem nemo adhuc docuerat nec erat unde studiosi scire possent, ea quantum potui (nihil enim magnopere meorum miror) feci ut essent nota nostris; a Graecis enim peti non poterant ac post L. Aelii[*]L. Aelii Camer. Laelii ΓΔ nostri occasum ne a Latinis quidem. et tamen in illis veteribus nostris, quae Menippum imitati non interpretati quadam hilaritate conspersimus, multa admixta ex intima philosophia, multa dicta dialectice, quae quo facilius minus docti intellegerent, iucunditate quadam ad legendum invitati; in laudationibus, in his ipsis antiquitatum prooemiis[*]prohemiss Δ praemiis Γ philosophiae more [*]add. Pl. scribere voluimus,[*]uolumus π si modo consecuti sumus.'