Academica, Academicorum reliquiae cum Lucullo. (Book 1. Books 2 and 3 are currently pending editing of the digital edition.) Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
3
Tum ego "Sunt" [*]sunt uera Γ. an s. vero? inquam “ista Varro. nam nos in nostra urbe peregrinantis errantisque tamquam hospites tui libri quasi domum deduxerunt,[*]reduxerunt ς Aug. ut possemus aliquando qui et ubi essemus agnoscere. tu aetatem patriae tu descriptiones[*]discr. cod. Aug. l Mue. temporum, tu sacrorum iura tu sacerdotum,[*]sacerdotem πμ 1 νρ tu domesticam tu bellicam[*]bellicam] publicam Aug. disciplinam, tu sedum[*]sedum vel -ium codd. Aug. plerique sedem ΓΔ regionum locorum tu omnium divinarum humanarumque rerum nomina genera officia causas aperuisti;[*]nos ... aperuisti Aug. civ. 6, 2 plurimum[*]plurimumque ς Ald. -que idem p. Gr. quidem poetis[*]a petis Δ nostris omninoque Latinis et litteris luminis et verbis attulisti atque ipse varium et elegans omni fere numero poema fecisti, philosophiamque multis locis inchoasti, ad impellendum
p.5
satis, ad edocendum parum.