Lucullus, Academicorum reliquiae cum Lucullo. Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Magnum[*]cf. testim. ingenium L. Luculli magnumque optimarum artium studium, turn omnis liberalis et digna
homine nobili ab eo percepta[*]per accepta V cepta B1
doctrina[*]clarit A3B2
quibus temporibus florere in foro maxume potuit caruit omnino
rebus urbanis. ut enim urbanis[*]urbanis Ven.
2 humanis AVB
[*]urbanis A1B -nus A2
om. V
admodum adulescens
cum fratre pari pietate et industria praedito paternas
inimicitias magna cum gloria est persecutus, in Asiam
quaestor profectus ibi permultos annos admirabili quadam laude provinciae praefuit;[*]profuit A1
B
1
deinde absens factus
aedilis, continuo praetor (licebat enim celerius legis
praemio), post in Africam, inde ad consulatum; quem
ita gessit ut diligentiam admirarentur omnes ingenium
agnoscerent.[*]prudentes agn. Reitz.
post ad Mithridaticum bellum missus[*]missis A1V1B1
a
senatu non modo opinionem vicit omnii, quae de
virtute eius erat sed etiam gloriam superiorum;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
idque eo fuit mirabilius quod ab eo laus imperatoria non admodum expectabatur,[*]expectabatur dett. Rom. spect-AVB qui adulescentiam[*]adulescentia A1V1B
in forensi opera, quaesturae diuturnum tempus Murena
bellum in Ponto gerente in Asiae pace consumpserat.
sed incredibilis quaedam ingenii magnitude non desideravit indocilem usus disciplinam. itaque cum totum
iter et navigationem consumpsisset partim in percontando[*]percontando V2 -tendo A3 -tenda A
1V1 -tanda B
[*]cf. schol. Cic. Gron. D p. 320, 14 St. a peritis partim in rebus gestis legendis, in
Asiam factus imperator venit, cum esset Roma profectus rei militaris rudis. habuit enim divinam quandam memoriam rerum — verborum maiorem Horten-
p.27
sius; sed quo plus in negotiis gerendis res quaint verba
prosunt, hoc erat memoria illa praestantior. quam
fuisse in Themistocle, quem facile Graeciae principem
ponimus, singularem ferunt; qui quidem etiam pollicenti cuidam se artem ei[*]et V1B1
A1
memoriae, quae tum primum
proferebatur, traditurum respondisse dicitur oblivisci
se malle discere, credo quod haerebant in memorial
quaecumque audierat[*]aut A2B et viderat. tali ingenio praeditus Lucullus adiunxerat[*]estet A
1V1B1
etiam illam quam Themistocles spreverat disciplinam; itaque ut litteris consignamus quae monimentis mandare volumus sic
ille in animo res insculptas habebat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
tantus ergo imperator in omni genere belli fuit, proeliis oppugnationibus navalibus pugnis totiusque belli instrunmento
et adparatu, ut ille rex post Alexandrum maxumus
hunc a se maiorem ducem cognitum quam quemquam
eorum quos legisset fateretur. in eodem tanta prudentia fuit in constituendis temperandisque civitatibus.
tanta aequitas, ut hodie stet Asia Luculli institutis servandis et quasi vestigiis persequendis. Sed etsi magna
cum utilitate rei publicae, tamen diutius quam vellem
tanta vis virtutis atque ingenii peregrinata afuit ab
oculis et fori et curiae. quin etiam cum victor a
Mithridatico bello revertisset, inimicorum calumnia
triennio tardius quam debuerat triumphavit; nos
enim consules introduximus paene in urbem[*]urbe A1V1B1
currum
clarissimi viri. cuius mihi consilium et auctoritas quid
tum in maximis rebus profuisset dicerem, nisi de me
ipso dicendum esset, quod hoc tempore non est necesse; ita privabo potius illum debito testimonio quam
id cum mea[*]cumea A1V1B1
laude communicenm.
2
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Sed quae populari gloria decorari in Lucullo debuerunt, ea fere sunt et Graecis litteris celebrata et
Latinis. nos autem illa externa cum multis, haec
p.28
interiora cum paucis ex ipso saepe cognovimus. maiore
enim studio Lucullus cum omni litterarum generi[*]generi dett. Ven. -re AVB
tum philosophiae deditus fuit quam qui ilium ignorabant arbitrabantur, nec vero ineunte aetate solum
sed et[*]et1
om. B1
pro quaestore aliquot annos et in ipso bello, in
quo ita magna rei militaris esse occupatio solet ut
non multum imperatori sub ipsis pellibus otii relinquatur. Cum autem e philosophis ingenio scientiaque
putaretur Antiochus Philonis auditor excellere, eum
secum et quaestor habuit et post aliquot annos imperator, quique[*]quicque A
1V1 cumdque A2V2 cuique B2
esset[*]esse A1V1B2
ea memoria[*]eam memoriam B2
quam[*]qua Bentl.
ante dixi ea[*]eam B2
saepe audiendo facile cognovit quae vel semel audita
meminisse potuisset. delectabatur autem mirifice lectione librorum de quibus audiebat.[*]audierat Ern.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Ac vereor interdum ne talium personarum cum
amplificare velim minuam etiam gloriam. sunt enim
multi qui omnino Graecas non ament litteras, plures
qui[*]qui om. A1
philosophiam, reliqui qui etiam si haec non inprobent tamen earum rerum disputationem principibus
civitatis non ita decoram putent. Ego autem cum
Graecas litteras M. Catonem in senectute didicisse acceperim, P. autem Africani historiae loquantur in
legatione illa nobili, quam ante[*]anteimmo post censuram obiit,
Panaetium unum omnino comitem fuisse, nec litterarum Graecarum nec philosophiae iam ullum auctorem
requiro.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.