Lucullus, Academicorum reliquiae cum Lucullo. Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
et quaecumque
res eum sic attinget ut sit[*]sit V2 sic AV1B visum illud
probabile neque ulla re impeditum, movebitur. non
enim est e saxo sculptus aut e robore[*]e robore Crat. ex Non. (cf. Odyss. 19, 163) ebore AVB dolatus,[*]non ... saxo aut cultus erobore dolatus Non. p. 99 (dolatum) habet
corpus habet animum, movetur mente movetur sensibus, ut ei vera multa videantur neque tamen habere
insignem illam et propriam percipiendi notam. eoque
sapientem non adsentiri, quia possit eiusdem modi
existere falsum aliquod cuius modihocverum. Neque
nos contra sensus aliter dicimus ac Stoici, qui multa
falsa esse dicunt longeque aliter se habere ac sensibus
videantur.
32
hoc autem si ita sit, ut unum modo sensibus
falsum videatur, praesto est qui neget rem ullam percipi[*]percipo A1B1
posse sensibus. ita nobis tacentibus ex uno Epicuri
capite altero vestro perceptio et conprehensio tollitur.
quod est caput Epicuri? 'si ullum sensus visum falsum
est, nihil potest[*]potest om. A1V percipi.' quod vestrum? 'sunt falsa
sensus visa.' quid sequitur? ut taceam, conclusio ipsa
loquitur: 'nihil posse percipi'. 'Non concedo' inquit
'Epicuro'. Certa igitur cum illo, qui a te totus diversus
est, noli mecum, qui hoc quidem certe, falsi esse aliquid in sensibus,, tibi adsentior.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Quamquam nihil mihi
tam mirum videtur quam ista dici, ab Antiocho quidem
maxime, cui erant[*]erunt A1V1B1
ea quae paulo ante dixi notissima.
licet enim haec quivis arbitratu suo reprehendat quod
negemus rem ullam percipi posse, certe levior reprehensio est, quod tamen dicimus esse quaedam probabilia. non videtur hoc satis esse vobis. ne sit; illa
certe debemus effugere, quae a te vel maxime agitata
p.78
sunt: 'nihil igitur cernis,[*]cernes A1V1 -nas B
1
nihil audis, nihil tibi est
perspicuum'. Explicavi[*]cf. p. 75, 25 ss. paulo ante Clitomacho auctore
quo modo ista Carneades diceret; accipe quem ad
modum eadem dicantur a Clitomacho in eo libro quem
ad C. Lucilium scripsit poetam, cum scripsisset isdem
de rebus ad L. Censorinum eum qui consul cum M'.[*]m. VB2 men vel man B1
Manilio fuit. scripsit igitur his fere verbis (sunt enim
mihi nota propterea quod earum ipsarum rerum de
quibus agimus prima institutio et quasi disciplina illo
libro continetur) — sed scriptum est ita:——
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Academicis
placere esse rerum eius modi dissimilitudines[*]similitudines Ven.
2 diss. et sim.
Pl.
ut aliae
probabiles videantur aliae contra. id autem non esse
satis cur alia posse percipi dicas alia non posse,
propterea quod multa falsa probabilia sint, nihil autem
falsi perceptum et cognitum possit esse. itaque ait
vehementer errare eos qui dicant ab Academia sensus
eripi, a quibus numquam dictum sit aut colorem aut
saporem aut sonum nullum esse, illud sit disputatum,
non inesse in iis propriam quae nusquam alibi esset
veri et certi notam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quae cum exposuisset, adiungit
dupliciter dici adsensus sustinere sapientem, uno modo
cum hoc intellegatur, omnino eum rei nulli adsentiri,
altero cum se a respondendo ut aut adprobet quid aut
inprobet sustineat, ut neque neget aliquid neque aiat.[*]ait A2BA1
id cum ita sit, alterum placere ut numquam adsentiatur, alterum tenere ut sequens probabilitatem, ubicumque haec aut occurrat aut deficiat, aut 'etiam'
aut 'non' respondere possit.[*]possit NF2 -set AB †nec ut† placeat eum[*]nam cum Lbm. et cum Dav. sed cum Ha. hoc cum Pl.
qui
de omnibus rebus contineat se ab adsentiendo moveri
tamen et agere aliquid, reliquit[*]relinqui Dav. an relinquit? eius modi visa quibus
ad actionem excitemur, item ea quae interrogati[*]interroganti Ven.
in
p.79
utramque partem respondere possimus sequentes tantum modo quod ita visum sit, dum sine adsensu;
neque tamen omnia eius modi visa adprobari[*]approbat dett. Man. -bavit Ha.
sed ea
quae nulla re inpedirentur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Haec si vobis non probamus, sint falsa sane, invidiosa certe non sunt. non
enim[*]cf. p. 42, 10 lucem eripimus sed ea quae vos percipi conprehendique eadem nos, si modo probabilia sint, videri dicimus.
33
Sic igitur inducto et constituto probabili,[*]inducto et constituto probabili Ald. -ta bis et -lia AN2B (om. N1) et.eo quidem expedito soluto libero nulla re inplicato, vides
profecto Luculle iacere iam illud tuum perspicuitatis
patrocinium. isdem enim hic sapiens de quo loquor
oculis quibus iste vester caelum terram mare intuebitur, isdem sensibus reliqua quae sub quemque sensum
cadunt sentiet.[*]sentient A1B1
mare illud, quod nunc favonio nascente
purpureum videtur, idem huic nostro videbitur, nec
tamen adsentietur, quia nobismet ipsis modo caeruleum videbatur mane ravum, quodque nunc qua a
sole conlucet[*]quia n. i. tum caeruleum tum ravum videtur quodque nunc a sole conlucet Non. p. 164 (ravum) albescit etvibrat dissimileque estproximo
ei[*]ei et Lb.
continenti, ut etiam si possis rationem reddere cur
id eveniat tamen non possis id verum esse quod videbatur oculis defendere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.