Lucullus, Academicorum reliquiae cum Lucullo. Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Quo modo igitur hoc conclusum esse iudicas: 'si dicis nunc lucere et verum dicis, lucet;
dicis autem nunc lucere et verum dicis;
[*]add. Man. (nunc add. Dav.) lucet igitur'?
probatis certe genus et rectissime conclusum dicitis
itaque in docendo eum primum concludendi modum
traditis. aut quidquid igitur eodem modo concluditur
probabitis, aut ars ista nulla est. vide[*]vide Man. uideo AVB ergo hanc conclusionem probaturusne sis: 'si dicis te mentiri[*]mentiris -ri A1V1B1
verumque dicis, mentiris; dicis autem te mentiri verumque
dicis; mentiris igitur'. qui potes[*]potest A1VB1
hanc non probare,
cum probaveris eiusdem generis superiorem? haec
Chrysippea sunt, ne ab ipso quidem dissoluta. quid
enim faceret huic conclusioni 'si lucet, lucet;
[*]add. A3V2
lucet
autem; lucet igitur'? cederet scilicet; ipsa enim ratio
conexi cum concesseris superius cogit inferius concedere. quid ergo haec ab illa conclusione differt 'si
mentiris, mentiris; mentiris autem; mentiris igitur'?
hoc negas te posse nec adprobare nec inprobare; qui
igitur magis illud? si ars si ratio si via[*]via uita B1
A1
si vis denique
conclusionis valet, eadem est in utroque.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Sed hoc extremum eorum est: postulant ut excipiantur haec inexplicabilia. tribunum aliquem censeo videant; a me
istam exceptionem numquam inpetrabunt. etenim cum
ab Epicuro, qui totam dialecticam et contemnit et
inridet, non inpetrent ut verum esse concedat quod
ita effabimur 'aut vivet cras Hermarchus aut non
vivet', cum dialectici sic statuant, omne quod ita
p.75
disiunctum sit quasi 'aut etiam aut non' non
[*]add. B2
modo
verum esse sed etiam necessarium (vide quam sit
cautus[*]catus Lb.
is quem isti tardum[*]bardum Reid
putant: 'si enim' inquit
'alterutrum conoessero necessarium esse, necesse erit
cras Hermarchum aut vivere aut non vivere; nulla
autem est in natura rerum talis[*]fatalis Pl.
necessitas') — cum
hoc igitur dialectici pugnent, id est Antiochus et
Stoici; totam enim evertit dialecticam: nam si e contrariis disiunctio (contraria autem ea dico, cum alterum aiat[*]aiat Ven.
2 ait A2VBA1 agit F1
alterum neget) — si talis disiunctio[*]diiunctio B falsa
potest esse, nulla vera est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
mecum vero quid habent
litium, qui ipsorum disciplinam[*]discipuli nam B1
Ap
sequor? cum aliquid
huius modi inciderat, sic ludere[*]cludere VB2 -ret B1 eludere Pl.
Carneades solebat:
'si recte conclusi, teneo; sin vitiose, minam[*]minimam B1, idem an -ma A
1V1
Diogenes[*]diogeni AVB1 Diogenes mihi Ha.
,reddet'; ab eo enim Stoico dialectica[*]dialecticam AVB2
didicerat, haec
autem meroes erat dialecticorum. sequor igitur eas
vias quas didici ab Antiocho, nec reperio quo modo
iudicem 'si lucet, lucet'[*]add. V2
verum esse ob eam causam
quod ita didici, omne quod ipsum ex se conexum sit
verum esse, non iudicem 'si mentiris, mentiris' eodem
modo esse[*]esse ex se Mue.
conexum: aut igitur hoc ut[*]ut Pl. ne A1VB1 et B2
A2
illud, aut nisi
hoc ne illud quidem iudicabo.
31
Sed[*]ss. cf. Cic. nat. deor. 1, 12 ut omnes istos aculeos et toturn tortuosum
genus disputandi relinquamus ostendamusque qui simus, iam explicata tota Carneadis sententia Antiochea[*]Antiochea (-ia) dett. Dav. -che AVB -chi F2
ista conruent universa. nec vero quicquam
ita dicam ut quisquam id fingi suspicetur; a Clitomacho sumam, qui usque ad senectutem cum Carneade
fuit, homo et acutus ut Poenus et valde studiosus
p.76
ac diligens; et quattuor eius libri sunt de sustinendis
adsensionibus, haec autem quae iam dicam quae[*]del. V2
sunt
sumpta de primo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Duo placet esseCarneadi genera
visorum; in uno hanc divisionem, alia visa esse quae
percipi possint alia quae non possint, in altero
autem, alia visa esse probabilia alia non probabilia.[*]lacunosa V1V, suppleta ab A2A3
et V2, ut haec esse quae ... non probabilia in A, alia uisa (4) ... alia non in V correctorum tantum fide stent; alia quae non possint (sic V2, a. q. percipi n. p. A2B2) om. etiam B1
itaque quae contra sensus contraque perspicuitatem
dicantur ea pertinere ad superiorem divisionem, contra
posteriorem nihil dici oportere. quare ita placere, tale
visum nullum esse ut perceptio consequeretur, ut
autem probatio multa. Etenim contra naturam esset,
si probabile nihil esset; sequitur[*]add. Fc; n. est pr. n. esse: et s. Chr.
[*]sequetur Ha. sequeretur enim
Lb.
omnis vitae ea
quam tu Luculle commemorabas eversio. itaque[*]cf. p. 43, 4 et
sensibus probanda multa sunt, teneatur modo illud,
non inesse in is quicquam tale quale non etiam falsum nihil ab eo differens esse possit — sic quidquid accident specie probabile, si nihil se offeret[*]offerret A1V1B1
quod
sit probabilitati illi contrarium, utetur[*]uteretur A
1V1B1
eo sapiens, ac
sic omnis ratio vitae gubernabitur. Etenim is quoque
qui a vobis sapiens inducitur multa sequitur probabilia non conprehensa neque percepta neque adsensa
sed similia veri quae nisi probet omnis vita tollatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quid enim conscendens
navem sapiens num[*]num A3 non A
1VB conprehensum animo habet atque perceptum se ex sententia navigaturum? qui potest? sed si iam ex hoc
loco proficiscatur Puteolos stadia triginta probo navigio bono gubernatore hac[*]ac AVB2
tranquillitate, probabile
videatur[*]ei vid. Lb.
se illuc venturum esse salvum. Huius modi
igitur visis consilia capiet et agendi et non agendi
faciliorque[*]cf. p. 62, 9 erit ut albam esse nivem probet quam
p.77
erat Anaxagoras, qui id non modo ita esse negabat,
sed sibi, quia sciret aquam nigram esse under illa
concreta[*]concreta Man. congregata AV2V -tam V1
esset, albam ipsam esse ne videri quidem,
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.