Lucullus, Academicorum reliquiae cum Lucullo. Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Sed abeo a sensibus; quid est quod ratione percipi possit? dialecticam inventam esse dicitis veri et falsi quasi disceptatricem et iudicem. cuius veri et falsi, et in qua re? in geometriane[*]geomeo metria A1B1 -tri V1 quid sit verum aut falsum dialecticus iudicabit an in litteris[*]lectis cus AV1B1 dial- V2 an in musicis? at ea non novit. in philosophia igitur: sol quantus sit quid ad ilium? quod sit[*]si A1VB1 summum bonum quid habet ut queat iudicare? quid igitur iudicabit? quae coniunctio quae diiunctio[*]quae disiunctio B? quaid eiunctio B1 quaideconiunctio A1V; quid coniunctione uerum V2 q. ad coniunctionem u. Vm vera sit, quid ambigue dictum sit, quid sequatur quamque rem quid repugnet: si haec et
p.72
horum similia iudicat, de se ipsa iudicat; plus autem pollicebatur. nam haec quidem iudicare ad ceteras res, quae sunt in philosophia multae atque magnae, non est satis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Sed quoniam tantum in ea arte ponitis, videte ne contra vos tota nata[*]nata del. Ern. sit; quae primo progressa[*]progressu A2B2 festive tradit elementa loquendi et ambiguorum intellegentiam concludendique rationem, tum paucis additis venit ad soritas, lubricum sane et periculosum locum, quod[*]cf. p. 51, 8 tu modo dicebas esse vitiosum interrogandi genus.
29
quid ergo istius vitii num nostra culpa est? rerum natura nullam nobis dedit cognitionem finium, ut ulla in re statuere possimus quatenus, nec hoc in acervo[*]acerbo A1VB1 tritici solum, unde nomen est, sed nulla omnino in re minutatim interrogati, dives pauper clarus obscurus sit, multa pauca magna parva longa brevia lata angusta, quanto aut addito aut dempto certum respondeamus non habemus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
'At vitiosi sunt soritae.' Frangite[*]frangite A 1V sa- B 1 a- A2B2 igitur eos si potestis, ne molesti sint;erunt enim nisi cavetis. 'Cautum est' inquit; 'placet enim Chrysippo, cum gradatim interrogetur verbi causa tria pauca sint anne multa, aliquanto prius quam ad multa perveniat quiescere' (id est quod ab his dicitur ἡσυχάζειν [*]esicaziin AV esycha- B). 'Per me vel stertas licet'[*]quo usque pertineat Carneadis oratio dubium inquit Carneades 'non modo quiescas. Sed quid proficit? sequitur enim qui te ex somno excitet et eodem modo interroget: 'quo[*]quod AVB1 in numero conticuisti, si ad eum numerum unum addidero, multane erunt?' progrediere rursus quoad videbitur. quid plura; hoc enim fateris, neque ultimum te paucorum neque primum multorum respondere posse. cuius generis error ita manat, ut non videam 30 quo non possit accedere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
'Nihil me laedit' inquit; 'ego enim[*]cf. testim. ut agitator[*]agitatur A1V1B1 callidus priusquam ad finem
p.73
veniam equos sustinebo, eoque[*]cf. Cic. Att. 13, 21, 3 (vide testimonia) magis si locus is quo ferentur equi praeceps erit. sic me' inquit 'ante sustineo nec diutius captiose interroganti respondeo.' Si habes quod liqueat neque respondes,[*]respondes F2 -de AVB superbe; si non habes, ne tu quidem percipis.[*]percipis Mc persipis A1VB perspicis A3 si quia obscura, concedo; sed negas te usque ad obscura progredi; in [*]add. Bai. inlustribus igitur rebus insistis. si id tantum modo ut taceas, nihil adsequeris; quid enim ad ilium qui te captare vult, utrum tacentem inretiat te an loquentem? sin autem usque ad novem verbi gratia sine dubitatione respondes pauca esse, in decumo insistis, etiam a certis et inlustrioribus cohibes adsensum; hoc idem me in obscuris facere non sinis. nihil igitur te contra soritas ars ista adiuvat, quae nec augendi nec minuendi quid aut primum sit aut postremum docet.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Quid quod eadem illa ars quasi Penelopae[*]Penelopae Lb. -pe A2VBA1 telam[*]telam dett. Rom. -a A2VBA1 retexens tollit ad extremum superiora: utrum ea vestra an nostra culpa est? nempe fundamentum dialecticae est, quidquid enuntietur (id autem appellant ἀξίωμα, quod est quasi ecfatum[*]ecfatum Hs. etf- A1V1V1 eff- A2V2B2 ) aut verum esse aut falsum. quid igitur haec vera an falsa sunt: 'si te mentiri dicis idque verum dicis, mentiris * verum[*]uere A2 (ut Hier. epist. 69, 2) et A3 an Ern. (cf. Gell. 18, 2, 10 ARüstow Der Lügner diss. Erlang. 1910 89) 'et 'si te mentiri dicis idque mentiris, Pl.; verum dicis del. Enr. (cf. Hier. epist. 69, 2) dicis'? haec scilicet[*]scilicet A3VB2 A1B1 inexplicabilia esse dicitis; quod est odiosius quam illa quae nos non conprehensa et non percepta dicimus[*]dicitis A1V1V1 — sed hoc omitto, illud quaero:
30
si ista explicari non possunt nec eorum ullum iudicium invenitur, ut respondere possitis verane an falsa sint, ubi est illa definitio, effatum[*]effatum Rom. ect- Ha. effectum AVB esse id quod aut verum
p.74
aut falsum sit? Rebus sumptis adiungam †ex iis sequendas esse alias inprobandas†[*]adiungam alias, deinde concludam rationum summas, eodem in omnibus genere conclusionis; tamen alias vincam ex iss sequendas esse alias inprobandas, cum vos dicatis eas conclusiones omnes sequendas esse, in quibus id quod summae contrarium sit pugnet cum conexione sumptionum, eas autem inprobandas quae sint in g. c. Pl.; tantum alias, alias Rom. quae sint in genere contrario.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.