Lucullus, Academicorum reliquiae cum Lucullo. Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
quid si in eius[*]eiusdem Lb. modi cera centum sigilla hoc anulo inpressero,[*]inpressoro A1V1B1 ecquae[*]ecque Rom. haec quae AVB2 -que B1 poterit in agnoscendo esse distinctio? an tibi erit quaerendus
p.69
anularius aliqui, quoniam gallinarium[*]cf. p. 55, 5 invenisti Deliacum ilium, qui ova cognosceret?
27
Sed adhibes artem advocatam etiam sensibus:[*]cf. p. 37, 11 ss. 'pictor videt quae nos non videmus' et 'simul inflavit tibicen a perito carmen adnoscitur'. Quid hoc nonne videtur contra te valere, si sine magnis artificiis, ad quae pauci accedupt, nostri quidem generis admodum, nec videre nec audire possimus? Iam[*]cf. p. 42, 11 ss. illa praeclara, quanto artificio esset sensus nostros mentemque et totam constructionem hominis fabricata natura —
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cur non extimescam opinandi temeritatem? etiamne[*]cf. p. 43, 5 hoc adfirmare potes Luculle, esse aliquam vim, cum prudentia et consilio scilicet,[*]cf. p. 42, 12 quae finxerit vel ut tuo verbo utar quae fabricata sit hominem? qualis ista fabrica est, ubi adhibita, quando cur quo modo? tractantur ista ingeniose, disputantur etiam eleganter; denique videantur sane, ne adfirmentur modo. Sed[*]cf. p. 85, 15 ss. de physicis mox, et quidem[*]qui id B2 quid B1 qui idem AV ob eam causam, ne[*]cf. p. 53, 31. 54, 7 tu, qui id me facturum paulo ante dixeris, videare menititus. Sed ut ad ea quae[*]qua A1V1B1 clariora sunt veniam, res iam universas profundam, de quibus volumina inpleta sunt non a nostris solum sed etiam a Chrysippo[*]cf. p. 63, 23 (de quo queri solent Stoici, dum studiose omnia conquisierit contra sensus et perspicuitatem contraque omnem consuetudinem contraque rationed, ipsum sibi respondentem inferiorem fuisse, itaque ab eo armatum esse Carneadem);
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ea sunt eius modi, quae a[*]a ad A1B1 te diligentissime tractata[*]tracta A1B1 sunt. Dormientium[*]cf. p. 49, 24 ss. et vinulentorum et furiosorum[*]cf. p. 52, 15 ss. visa inbecilliora ess,e dicebas quam vigilantium siccorum sanorum. quo modo? quia cum experrectus esset Ennius[*]cf. p. 52, 8 non diceret se vidisse Homerum sed visum esse,[*]esse adesse pl. cf. p. 52, 24 Alcmeo autem 'sed mihi
p.70
neutiquam cor consentit'; similia de vinulentis. quasi quisquam neget et qui experrectus sit eum non [*]add. dett. Man.; somnia sua visa puta re Ha. somniare, et cuius furor consederit putare non fuisse ea vera quae essent sibi visa in furore. sed non id agitur; tum cum videbantur quo modo viderentur,[*]videbantur Dav. uideantur AVB id quaeritur. nisi vero Ennium non putamus ita totum illud audivisse 'o pietas animi',[*]Enn. ann. 8 si modo id somniavit, ut si vigilans audiret. experrectus enim potuit illa visa[*]visa falsa Reitz. putare, ut erant, et somnia;[*]cf. Macr. somn. 1, 3, 2φάντασμα, quod cicero quotiens opus hoc nomine fuit visum vocavit dormienti vero aeque ac vigilanti probabantur. quid Iliona somno illo 'mater te appello'[*]Pacuv. trag. 197 nonne ita[*]ita Dav. illa AVB credit filium locutum ut experrecta etiam crederet? unde enim illa 'age asta, mane audi; iteradum eadem istaec[*]istaec Man. et ista AVB (ista Cic. Att. 14, 14, 1 tusc. 2, 44) mihi':[*]Pacuv. trag. 202 num videtur minorem habere visis quam vigilantis[*]uigilantes V2 fidem?
28
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Quid loquar de insanis: qualis tandem fuit adfinis tuus Catule Tuditanus, quisquam sanislsimus tam certa putat quae videt quam is putabat quae videbantur? quid ille qui 'video video te; vive[*]vive Goer. (cf. ed orat. 3, 162) uiuum AV2BV1 Ulixes dum licet'[*]trag. inc. 47 nonne etiam bis exclamavit se videre, cum omnino non videret; quid apud Euripidem Hercules, cum ut Eurysthei filios ita suos configebat sagittis, cum uxorem interemebat, cum conabatur etiam patrem, non perinde movebatur falsis ut veris moveretur; quid[*]cf. p. 52, 24 ipse Alcmeo tuus, qui negat cor sibi cum oculis consentire, nonne ibidem incitato furore 'unde haec flamma oritur'[*]Enn. scen. 27–32 et illa deinceps 'incede incede, adsunt me expetunt'; quid cum virginis fidem implorat:
p.71
'fer mi auxilium, pestem abige a me, flammiferam
hanc vim, quae me excruciat,
caeruleae
caeruleo Columna ad Enn. -a Goer.
incinctae angui
angui Columna igni AVB
incedunt, circumstant cum
ardentibus taedis',
num dubitas quin sibi haec videre videatur? itemque cetera[*]cetera dextra WZillinger Cic. u. die altröm. Dichter (Würzburg 1911) 109 n. 3 cet. 'dextra Pl.
'intendit crinitus Apollo
arcum auratum, luna innixus,
Diana facem iacit a laeva':
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
qui magis haec crederet si essent quam credebat quia videbantur; apparet enim iam cor cum oculis consentire. Omnia autem haec proferuntur ut illud efficiatur, quo certius nihil potest esse, inter visa vera et falsa ad animi adsensum nihil interesse. vos autem nihil agitis, cum illa falsa[*]falsa visa Reid vel furiosorum vel somniantium recordatione ipsorum refellitis. non enim id quaeritur, qualis recordatio fieri soleat eorum qui experrecti sunt[*]sint V2 aut eorum qui furere destiterint, sed quails visio fuerit aut furentium aut somniantium tum cum movebantur.[*]cum mouebantur Mc commou- AVB cum commou- F2
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.